Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
< >
page |< < (8) of 361 > >|
228HYDRODYNAMICÆ cum per longiſſimos rivos aut aquæductus feruntur, magnoque lumine eji-
ciuntur;
tunc enim accelerationes tam celeres non ſunt, quin percipi poſſin@
quod ſingulari exemplo ex Cl.
Mariotti libro de motu aquarum deſumto con-
firmatur.
Quoniam vero motus a quiete incipit & perpetuo creſcit, formu-
læ dantur, quarum ope vel ex fluxus tempore vel ex quantitate aquarum e-
jectarum velocitas ſingulis temporis punctis definiri poſſit &
viciſſim.
§. 10. In ſequentibus fluida conſiderantur, quæ intra vaſa moventur,
@bi præſertim motus fluidorum reciproci ſeu oſcillatorii ad menſuras revocan-
tur, earumque affectiones indicantur.
Dedit autem Newtonus Theorema ſimile
pro oſcillationibus fluidi, in tubo uniformis amplitudinis (cujus crura duo ex-
trema verticalia, intermedia pars horizontalis) oſcillantis, quod Theorema
Pater meus in Comm.
Acad. Imp. Sc. Petrop. tom. 2. p. 201. generalius reddidit
poſita inclinatione qualicunque crurum extremorum verſus horizontem.
No-
ftra Theoria totam rem ſine ulla reſtrictione complectitur, tubos conſiderans
in ſingulis locis directione ſeu poſitione atque amplitudine pro lubitu variabi-
les:
oſtenditur dein, quibus in caſibus fiat, ut oſcillationes diverſæ excurſionis
ſint Iſochronæ, quibus ſtantibus longitudo penduli ſimplicis Iſochroni gene-
raliſſime determinatur.
Sed & præter hoc oſcillationum genus in ſubſequente
ſectione quædam aliæ examini ſubjiciuntur, veluti illæ, quæ fiunt in tubis a-
quæ infinitæ vel etiam terminatæ immerſis, in quibus ſingulari circumſpectio-
ne opus eſt, qua adhibita omnia phænomena calculo ad amuſſim reſpondent,
eadem vero neglecta tantus fit inter ea diſſenſus, quantus eſt inter leges mo-
tus, quæ pro corporibus perfecte elaſticis, iisque quæ pro mollibus valent.
§. 11. Poſt hæc ad alia magis compoſita progredior, motum nempe flui-
dorum conſiderans ſive homogeneorum ſive heterogeneorum, quæ per unum
aut plura foramina transfluere coguntur, priuſquam ejiciantur in aërem, ubi
regula illa communiter recepta de ſaltu aquæ ad ſupremam aquæ libellam ve-
liementer fallit, ceſſantibus etiam legibus preſſionis ordinariis.
Horum autem
omnium apud Authores ne veſtigium quidem reperitur, niſi quod Mariottus
habet, loco ſupra citato part.
IV. p. m. 442. de motu aquar. ubi quidem fluxum
aquarum retardari, fuiſſe ſe experientia edoctum, teſtatur, ſimul autem ma-
nifeſtat, quam procul abfuerit a vera horum motuum Theoria, &
videtur ſane
hæc Theoria omnium fere principiorum, adhuc in rebus ſimilibus adhiberi ſo-
litorum, vim eludere, ita ut nihil ſit, quod noſtrorum præſtantiam magis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index