Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
21 1
22 2
23 3
24 4
25 5
26 6
27 7
28 8
29 9
30 10
31 11
32 12
33 13
34 14
35 15
36 16
37 17
38 18
39 19
40 20
41 21
42 22
43 23
44 24
45 25
46 26
47 27
48 28
49 29
50 30
< >
page |< < (2) of 530 > >|
222M. VITRVVII POLL.
Quid ſit Architectura, & de Architectis inſtituendis.
CAPVT PRIMVM.
ARCHITECTVRA, eſt ſcientia pluri-
bus diſciplinis, &
varijs eruditionibus orna-
ta, cuius iudicio probantur omnia, quæ à cæ-
teris artibus perficiuntur, opera.
Ea naſcitur
ex fabrica, &
ratiocinatione. Fabrica, eſt con-
tinuata ac trita vſus meditatio, quæ manibus
perficitur è materia cuiuſcunq;
generis opus
eſt, ad propoſitum deformationis.
Ratioci-
natio autem eſt, quæ res fabricatas ſolertia ac
ratione proportionis demonſtrare atque ex-
plicare poteſt.
Itaque Architecti, qui ſine literis contenderunt, ut mani-
bus eſſent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro laboribus
autoritatem.
Qui autem ratiocinationibus & literis ſolis confiſi fuerunt,
vmbram, nonrem perſecuti videntur.
At qui vtrunque perdidicerunt,
(uti omnibus armis ornati) citius cum autoritate quod fuit propoſitum,
ſunt aſſequuti.
Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in Ar-
chitectura hæc duo inſunt, quod ſignificatur, &
quod ſignificat. Signifi-
catur propoſita res de qua dicitur.
Hanc autem ſignificat, demonſtratio
rationibus doctrinarum explicata.
Quare videtur vtraque parte exerci-
tatum eſſe debere, qui ſe Architectum profiteatur.
Itaque eum & inge-
nioſum eſſe oportet, &
ad diſciplinam docilem (neque enim ingenium
ſine diſciplina, aut diſciplina ſine ingenio, perfectum artificem poteſt effi-
cere) &
vt literatus ſit, peritus graphidos, eruditus Geometria, & optices
non ignarus, inſtructus Arithmetica, hiſtorias compluresnouerit, Philo-
ſophos diligenter audiuerit, Muſicam ſciuerit, Medicinæ non ſit ignarus,
reſponſa Iuriſconſultorum nouerit, Aſtrologiam cœliq́;
rationes cogni-
tas habear.
Quæ cur ita ſint, hæ ſunt cauſæ. Literas Architectum ſcire
oportet, uti commentarijs memoriam firmiorem efficere poſsit.
Deinde
graphidos ſcientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis, quam ve-
lit operis ſpeciem deformare, valeat.
Geometria autem plura præſidia
præſtat Architecturæ, &
primum euthygrammis & circini tradit vſum, è
quo maximè, facilius ædificiorum in areis expediuntur deſcriptiones,
normarumq́;
& librationum & linearum directiones. Item per opticen,
in ædificijs, à certis regionibus cœli, lumina recte ducuntur.
Perarithme-
ticen, ſumptus ædificiorum conſummantur, menſurarum rationes expli-
cantur, difficilesq́;
ſymmetriarum quæſtiones Geometricis rationibus &
methodis inueniuntur.
Hiſtorias autem plures nouiſſe oportet,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index