Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
< >
page |< < (198) of 530 > >|
220198M. VITRVVII POLL. maduertere, quod ſub tectis cum ſint aquarum fontes, aut etiam ſub terra
paluſtris abundantia, ex his nullus ſurgit humor nebuloſus, ſed in apertis
hypæthrisq́;
locis, cum ſol oriens vapore tangit mundum, ex humidis &
abundantibus excitat humores, &
etiam conglobatos in altitudinem tol-
lit.
Ergo ſi ita videtur, vti in hypæthris locis, ab aëre humores ex corpo-
ribus exugantur moleſtiores, quemadmodum ex terra per nebulas vi-
dentur, non puto dubium eſſe, quin ampliſsimas &
ornatiſsimas ſub diuo
hypæthrisq́;
collocari oporteat in ciuitatibus ambulationes. Eæ autem,
vti ſint ſemper ſiccæ &
non lutoſæ, ſic erit faciendum. Fodiantur & exi-
naniantur quàm altiſsime, &
dextra atque ſiniſtra ſtructiles cloacæ fiant,
inq́;
earum parietibus, qui ad ambulationem ſpectauerint, tubuli in-
ſtruantur inclinati faſtigio in cloacis.
His perſectis compleantur ea loca
carbonibus, deinde inſuper ſabulone eæ ambulationes ſternantur &
ex-
æquentur, ita propter carbonum naturalem raritatem, &
tubulorum in
cloacas inſtructionem, excipientur aquarum abundantiæ, &
ita ſiccæ, &
ſine humore perfectæ fuerint ambulationes.
Præterea in his operibus the-
ſauri ſunt ciuitatibus in neceſſariis rebus à maioribus conſtituti.
In con-
cluſionibus enim reliqui omnes faciliores ſunt apparatus, quàm ligno-
rum.
Sal enim facile ante importatur, frumenta publice priuatimq́; ex-
peditius congeruntur, &
ſi deſint, holeribus, carne, ſeu leguminibus defen
ditur.
Aquæ foſſuris puteorum, & de cœlo repentinis tempeſtatibus ex
tegulis excipiuntur.
De lignatione, quæ maxime neceſſaria eſt ad cibum
excoquendum, difficilis &
moleſta eſt apparatio, quod & tarde compor-
tatur, &
plus conſumitur. In eiuſmodi temporibus, tunc eæ ambulatio-
nes aperiuntur, &
menſuræ tributim ſingulis capitibus deſignantur. Ita
duas res egregias hypæthræ ambulationes præſtant, vnam in pace ſalu-
britatis, alteram in bello ſalutis.
Ergo his rationibus, ambulationum ex-
plicationes non ſolum poſt ſcenam theatri, ſed etiam omnium Deorum
templis effectæ, magnas ciuitatibus præſtare poterunt vtilitates.
Quo-
niam hæc à nobis ſatis videntur eſſe expoſita, nunc inſequentur balnea-
rum diſpoſitionum demonſtrationes.
IN CAPVT IX. ANNOTAT.
Poſt ſcenam porticus ſunt conſtituendæ. ] Portic{us} additæ ſunt ſa-
cris ædib{us}, illustrium virorum domib{us}, &
publicis ædificijs neceßitatis, aut or-
namenti animi’ue cauſa.
Sub eis repentin{as} pluui{as} vitabant, vmbras\’ ac frigora
captabant, varijs\’ ſermonib{us} diem conſumebant, à meridie Solem hyeme, à ſepten-
trione æſtiu{as} vmbr{as} excipientes.
Inſigniores memorantur, Apollinis Palatini cir-
cum maximum verſ{us}, Augusti in Martio campo, &
in ei{us} foro, Aemilij inter
portam Trigeminam &
naualia, Argonautarum à Campo ad ſepta, Agrippæ, quæ
&
Iouis vltoris, & Panthei, Antonini Pij iuxta S. Stephanum in Truglio,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index