Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (209) of 672 > >|
221209Quomodo Ignis accendatur. particularum coagmentatio atque complexio, vt ſoluti Spiritus
peruagantes
dum illas propellunt, excauent in maſſâ cauernulas;
quæ quidem licèt aliquanto minores fiant, dum maſſa depſitur,
ſi
tamen panes calido furno condantur antè, quàm fermentatione
ceſſante
ſubſidant partes, abſumpto vi caloris humore ſuperuaca-
neo
, qui rareſcit primùm, deinde auolat, relinquitur panis ſpon-
giæ
in morem plurimis patentibus meatibus excauatus, &
leuis,
atque
adeò in ventriculo coctu facilis, quemadmodum etiam iure
aut
vino conſperſus illo imbuitur.
At contra accidit pani azymo,
aut
non rite fermentato, cuius ſubſtantia viſcida eſt, tenax, ar-
ctè
conſtipata, ponderoſa, &
difficillima ad concoquendum, quia
particularum
apta commiſtio, vt conſiciatur chylus nutritioni
congruus
, vniuerſa perficienda eſt calore ventriculi, qui niſi abun-
det
Spiritibus &
ſubſtantiâ aliquâ fermenti vicem ſupplente, ne-
quit
huiuſmodi cibum exterere;
vel ſaltem diuturno tempore in-
diget
, vt demum in ſtomacho permiſtionem illam obtineant par-
ticulæ
, quam per fermentationem pridem conſecutę fuiſſent, an-
tequam
panis furno committeretur coquendus.
Præterquam quod,
quando
dentibus manditur, extenuatur, &
mollitur cibus, cum
illo
permiſcetur ſaliua, quę ex Tonſillis linguæ aſſidentibus eXpreſ-
ſa
vim quandam habet fermentatiuam, eſt enim excretio, cui ma-
teriam
ſuppeditat partim coctio prima, quæ ſit in ventriculo, par-
tim
tertia, quæ fit in cerebro.
Cum igitur pani fermentato meliùs
quàm
azymo commiſceatur ſaliua, ſatis apparet illum præ hoc faci-
liùs
in ventriculo fermentari.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index