Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
221
221 (209)
222
222 (210)
223
223 (211)
224
224 (212)
225
225 (213)
226
226 (214)
227
227 (215)
228
228 (216)
229
229 (217)
230
230 (218)
< >
page |< < (210) of 672 > >|
222210Diſſertatio Septima. prohibeatur: Amicus mihi erat vir nobilis, qui adeò dulci potio-
ne
delectabatur, vt recens muſtum recondi iuberet in dolio, quod
perpetuò
cuſtodiebatur in cryptâ ſeruandis niuibus deſtinatâ;
&
planè
muſtum, etiam vſque ad ſequentis anni vindemiam, vt ipſe
expertus
ſum, videbatur.
Suam tamen valetudinem ita prudens
curabat
, vt vix aliquid de eo aliquando guſtaret permiſcens in cya-
tho
cum vino defæcato:
intelligebat nimirum muſtum huiuſmodi
liberaliùs
hauſtum poſſe intra venas efferueſcere, &
prauâ fermen-
tatione
ſanguinem inſicere;
quemadmodum ſialiquid iſtius liquo-
ris
per ſiſtulam ſuperno dolij oſculo immiſſam infundatur vino in
vappam
declinanti, tum leni baculi agitatione illi commiſceatur,
muſti
denuo fermenteſcentis commotione agitatur vinum, &
ita
vires
reſumere videtur, vt in vitro exiliat.
Contrà verò ſi in loco
nimis
calido vaſa, quibus recens expreſſum ex vuis muſtum conti-
netur
, collocata fuerint, periculum imminet, ne efferueſcentiâ ni-
miâ
, ob externi caloris additamentum, Spiritus maximâ ex par-
te
auolent, neque in tam celeri partium omnium commotione fe-
ces
omnes ſubſidant, parteſque inutiles ſecernantur, atque adeò
neque
vinum ſatis defœcatum hauriatur, neque ſanè diu perma-
nere
poſſit, quin exoleſcat, neque grato ſapore palatum afficiat.
Idcirco aliquos noui, quibus in more poſitum eſt muſti valdè ge-
neroſiferuorem
interrumpere, innatantes vuæ expreſſæ reliquias
aliquoties
demergendo affuſâ modicè aquâ;
quo ſit, vt ſuauitas
quædam
permanens vino concilietur (quod cœteroqui ad nimiam
auſteritatem
vergeret) prohibitâ ſcilicet multorum Spirituum ex-
piratione
, &
diluto Sale. Sic de tertio quodam Sinapis ſatiui ge-
nere
, ſemine albo, minuſque acri, nec adeò excalfaciente, ſcri-
pſit
Matthiolus in Dioſcor.
lib. 2. cap. 148. *Tritum hoc, muſtoque*
*recenti
commiſtum, diutiùs cius dulcedinem tuetur, atque eam*
*deficere
prohibet, quod ebullitionem reprimat.
Eaque propter qui*
*ex
Tridentino agro in Germaniam muſtum comportant, hoc Sinapis*
*genere
cadis impoſito, dulcedinem musti conſeruant.
* Quando enim
muſtum
temperato quodam &
æquabili feruore ebullit, particulæ,
non
præter modum agitatæ, commiſcentur, ſeque viciſſim ap-
prehenduntillæ
, quæ copulatæ in vnam naturam temperari poſ-
ſunt
, reliquæ autem congrui nexûs expertes aut in fundo vaſis, ſi
graues
fuerint, amurcæ inſtar, ſubſidunt, ſi verò leues, ad ſupre-
mam
liquoris partem emergunt;
intermedius humor minimè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index