Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
221
221 (209)
222
222 (210)
223
223 (211)
224
224 (212)
225
225 (213)
226
226 (214)
227
227 (215)
228
228 (216)
229
229 (217)
230
230 (218)
< >
page |< < (210) of 672 > >|
222210Diſſertatio Septima. prohibeatur: Amicus mihi erat vir nobilis, qui adeò dulci potio-
ne delectabatur, vt recens muſtum recondi iuberet in dolio, quod
perpetuò cuſtodiebatur in cryptâ ſeruandis niuibus deſtinatâ;
&
planè muſtum, etiam vſque ad ſequentis anni vindemiam, vt ipſe
expertus ſum, videbatur.
Suam tamen valetudinem ita prudens
curabat, vt vix aliquid de eo aliquando guſtaret permiſcens in cya-
tho cum vino defæcato:
intelligebat nimirum muſtum huiuſmodi
liberaliùs hauſtum poſſe intra venas efferueſcere, &
prauâ fermen-
tatione ſanguinem inſicere;
quemadmodum ſialiquid iſtius liquo-
ris per ſiſtulam ſuperno dolij oſculo immiſſam infundatur vino in
vappam declinanti, tum leni baculi agitatione illi commiſceatur,
muſti denuo fermenteſcentis commotione agitatur vinum, &
ita
vires reſumere videtur, vt in vitro exiliat.
Contrà verò ſi in loco
nimis calido vaſa, quibus recens expreſſum ex vuis muſtum conti-
netur, collocata fuerint, periculum imminet, ne efferueſcentiâ ni-
miâ, ob externi caloris additamentum, Spiritus maximâ ex par-
te auolent, neque in tam celeri partium omnium commotione fe-
ces omnes ſubſidant, parteſque inutiles ſecernantur, atque adeò
neque vinum ſatis defœcatum hauriatur, neque ſanè diu perma-
nere poſſit, quin exoleſcat, neque grato ſapore palatum afficiat.
Idcirco aliquos noui, quibus in more poſitum eſt muſti valdè ge-
neroſiferuorem interrumpere, innatantes vuæ expreſſæ reliquias
aliquoties demergendo affuſâ modicè aquâ;
quo ſit, vt ſuauitas
quædam permanens vino concilietur (quod cœteroqui ad nimiam
auſteritatem vergeret) prohibitâ ſcilicet multorum Spirituum ex-
piratione, &
diluto Sale. Sic de tertio quodam Sinapis ſatiui ge-
nere, ſemine albo, minuſque acri, nec adeò excalfaciente, ſcri-
pſit Matthiolus in Dioſcor.
lib. 2. cap. 148. *Tritum hoc, muſtoque*
*recenti commiſtum, diutiùs cius dulcedinem tuetur, atque eam*
*deficere prohibet, quod ebullitionem reprimat.
Eaque propter qui*
*ex Tridentino agro in Germaniam muſtum comportant, hoc Sinapis*
*genere cadis impoſito, dulcedinem musti conſeruant.
* Quando enim
muſtum temperato quodam &
æquabili feruore ebullit, particulæ,
non præter modum agitatæ, commiſcentur, ſeque viciſſim ap-
prehenduntillæ, quæ copulatæ in vnam naturam temperari poſ-
ſunt, reliquæ autem congrui nexûs expertes aut in fundo vaſis, ſi
graues fuerint, amurcæ inſtar, ſubſidunt, ſi verò leues, ad ſupre-
mam liquoris partem emergunt;
intermedius humor minimè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index