Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (208) of 361 > >|
222208HYDRODYNAMICÆ nente æquilibrio, diverſæ quoque eſſe poterunt denſitates: ponantur itaque
denſitates in g = D, in h = δ;
finganturque utrobique duo ſtrata altitudinis
æqualis &
infinitè parvæ dx, poſita altitudine A g vel B h = x: Ita erit pon-
dus columnæ aëreæ A g = ſD dx &
columnæ B h = ſδdx: atque hoc mo-
do poterit tum integræ columnæ tum cujusvis partis pondus definiri:
Interim
apparet, minime requirere rei naturam, ut ſint pondera columnarum A C
&
B D vel A g & B h vel denique g C & h D inter ſe æqualia, quamvis (per
§.
13.) preſſiones tam in funda A & B quam in diaphragmatr g & h ſint inter
ſe æquales;
mirum id primo intuitu quibusdam fortaſſe erit, fieri poſſe ut
fundum A aliam ſuſtineat preſſionem quam eſt pondus columnæ aëreæ inde-
finitæ A C ei ſuperincumbentis, quandoquidem omnibus in ſtatu ſuo perma-
nentibus, ut fere videtur, concipi poſſint orificia a, c, e, g, &
c. ſingula
obturata, quo ſane in caſii dubium nullum eſt, quin preſſio fundi A ſit ip-
ſum columnæ aëreæ ſuperjacentis pondus:
hunc vero ſcrupulum ſibi quisque
eximet hunc in modum:
fingamus utramque columnam terminatæ altitudi-
nis (quamvis enim ſine fine aſſurgant quamdiu particulæ motum aliquem ſer-
vant, attamen terminatæ erunt, ſi eædem particulæ in ſuprema columnarum
parte motu deſtitutæ ſint, ſicque ſimplex fluidum grave omni elaſticitate de-
ſtitutum efficient) hoc poſito apparet 10.
columnam utramque ad commu-
nem aſſurgere altitudinem apertis tubulis transverſalibus, qui ubique adſunt.
20. ſuprema ſtrata utrobique eſſe æque denſa, quia ſunt ad æquilibrium po-
ſita &
communem habent altitudinem. Ex hoc jam obvium eſt, quare non
liceat tubulos transverſales conſiderare ceu obturatos, quod oſtendere con-
ſtitui.
Perſpicuum quoque eſt exſe, preſſiones ubique proportionales eſſe
ponderi ſupremi ſtrati, ex quo conſequens eſt, quod jam §.
13. indicatum
fuit, preſſiones ab utraque parte æquales inter ſe eſſe ſub æqualibus altitudi-
nibus.
Si jam columnæ nusquam terminatæ ſint, licebit mente ultima con-
cipere ſtrata aut ſub æqualibus altitudinibus diaphragmata fingere utrobique
æquali pondere onerata, ſic ut nihil vi demonſtrationis inde decedat.
§. 16. Igitur quum in barometro ex loco humiliori veluti A in altiorem
g transportato mercurius deſcendit, non ſequitur pondus columnæ mercu-
rialis, quæ in barometro deſcendit æquale eſſe ponderi columnæ aëreæ ejus-
dem diametri &
altitudinis A g, qnod ab aliquibus ita aſſeritur. Et profe-
cto cæteris paribus columna mercurii deſcendens eadem erit tam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index