Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia
page |< < (196) of 300 > >|
223196INTRODVCTIO tudinem orientalem, & occidentalem; illa continet gr. 180. verſus orientem incipientes à meridiano Fortu-
natarum;
hæc vero numerat alios 180. ab eodem meridiano verſus occidentem quæ m@hi probantur; ſicut
enim duplex latitudo ſtatuitur Borealis, &
Auſtralis, ita duplex longitudo oriẽtalis, & occidetalis vtilis erit.
Qua ratione locorum latitudines inueſtigentur.
ALias in tractatu de circulis Sphæræ oſtendimus tantam eſſe cuiuſuis loci latitudinem, ſiue diſtant@am ab
æquatore, quanta eſt e@uſdem loci, poli eleuatio:
Inuenias igitur altitudinem poli, quo diximus modo
in capite de meridiano, &
ſimul inueneris eiuſdem lat@tudinem.
Qua ratione locorum longitudines inueſtigentur.
DIffieilior multo eſt hæc inueſtigatio præcedenti, nec adeo certa; cauſa difficultatis eſt, quod nullum ſit
in cælo punctum propè æquatorem fixum ac ſtabile, ad quod, ſicuti ad polum, diſtantiæ @ocorum referri
poſſint:
modus tamen Geographis vſitatior eſt hic. Primo ex mẽſuratione aliqua nautica cognouerunt quan-
tum diſtarent nonnulla loca occidentaliſſima Africæ, aut Hiſpaniæ, à meridiano Fortunatarum;
quę diſtan-
tia erat ipſa eorum longitudo:
Idem cognoſcere etiam potuerunt per Lunares eclipſes hac ratione, exem-
pli gratia tempore alicuius eclipſis Lunaris, vnus obſeruator in Inſulis Fortunatis obſeruauit initium eclipſis
Lunæ contigiſſe hora 12.
abſoluta præcisè, ſiue media nocte: alius obſeruator exiſtens Vlyſſipone in Hiſpa-
nia eiuſdem eclipſis initium notauit accidiſſe hora 12 {1/3}.
poſt meridiem, hoc eſt, vna tertia parte horæ poſt
mediam noctem.
differentia igitur temporis, quæ eſt {1/3}. horæ qua Vlyſſipone tardius incipit Lunæ defectus,
indicat Vlyſſiponem eſſe orientaliorem, quam locus alter Fortunatarum;
cum enim illi tardius reſpectu ſui
meridiani eadem defectio apparuerit, ſignum eſt Solem prius eum attigiſſe, quam alterum quoniam vero
Sol motu diurno hora conficit gr.
15. vna horæ tertia conficiet gr. 5. cum ergo Sol prætereat meridianum
Vlyſſiponenſem vna horæ tertia prius quam Fortunatarum, diſtabit ille ab hoc gr.
5. quod erat propoſitum.
Cognita longitudine vnius loci obſeruant deinde eclipſium momenta alterius loci, cuius longitudo ſit inue-
ſtiganda, eaq;
comparant cum temporibus, quibus in priori loco accid@t; ex quorum differentia erunt diſtan-
tia meridiani loci aſſumpti à meridiano Fortunatarum, quæ eſt ipſa eius longitudo.
Loco ecl@pſis aſſumere
poſſumus planetæ cuiuſpiam coniunctionem, vel cum alio planeta, vel cum quapiam affixarum.
Cum primum in Mathematicis tyrocinium ponerem, venit in mentem alius modus, qui certiſſimus eſſet
ſi Horologium exactiſſimum, ac diuturnum fabricari poſſet.
is eſt hui@ſmodi. aſſumo Horologium, quod
exactè diem totum oſtendat, ſeu quod indicat diem totum elapſum eſſe, ſeu iam 24.
horas præterijſſe; Volo
igitur exempli gratia, inuenire quantum Roma ſit orientalior Mediolano, ſeu quanta ſit differentia longi-
tudinum inter Romam, &
Mediolanum; exiſtens ego primum Mediolani obſeruo de media nocte ſtellam
quampiam dum meridianum attingit, atq;
in eodem momento Horologium, quod prius ſilebat ſoluo; quo
facto ſtatim Romam peto, Horologium ferens mecum;
illud ſtatim ac vnam diem elapſam eſſe indicauerit,
iterum ad priſtinum reſtituens;
ſicque ſemper facio quouſque Romam peruenerim; vbi cum Horologium
ſuas integras periodos exegerit, neceſſario ſtella Mediolani aſſumpta, obtinebit eundem Mediolanenſem
meridianum quia ſingulis diebus eundem meridianum repetit:
abſolutis autem Horologij periodis, neceſ-
ſario etiam abſoluti erunt totidem dies;
quare ſtella eadem eundem meridianum obtinebit ſtatim ac Horo-
@ogium Romę fuerit abſolutum.
quo temporis momento Mediolan erit media nox, Romę autem erit hora
tardior, v.
g. vna horæ tertia poſt mediam noctem, quæ differentia temporis indicat Romanam longitudi-
nem maiorem eſſe Mediolanenſi gr.
5.
Poſtquam igitur Geographi locorum latitudines, & longirudines compererint, conſcribunt Tabulas lo-
corum cum ſuis longit.
& latit. vt videre eſt apud Ptolemęum, & alios; huiuſmodi Tabulam, ſed breuem, quã
ſupra in cap.
de meridiano promiſſimus, nunc exhibemus, videlicet ſequentem.
Tabula continens longitudines, latitudineſq; præcipuærum vrbium, & locorum.
11
# Longit. # ## Latit. # # Longit. # ## Latit.
# Gr. # G. # M. # # Gr. # G. # M.
AEtna mons Siciliæ. # 39 # 38 # 20 # Babylon Chaldæorum. # 83 # 34 # 0
Alba Græ. Belgrado. # 45 # 47 # 40 # Bamberga. # 32 # 49 # 56
Alexandria Aegypti. # 60 # 30 # 0 # Barcino. # 17 # 41 # 36
Ancona. # 38 # 43 # 40 # Bengala Indiæ. # 138 # 23 # 0
Andegaui. # 19 # 47 # 30 # Bethlehem. # 56 # 32 # 0
Antuerpia. # 24 # 51 # 48 # Bononia Italiæ. # 33 # 44 # 30
Adem in Arabia. # 83 # 13 # 0 # Brixia. # 32 # 45 # 0
Aretium Hetruriæ. # 35 # 42 # 50 # Buda. # 47 # 47 # 0
Armutia, Ormus. # 95 # 27 # 24 # Calicut Indiæ. # 112 # 17 # 0
Athenæ. # 53 # 37 # 15 # Calaris Sardiniæ. # 31 # 36 # 30
Auenio, Auignone. # 23 # 50 # 10 # Cayrum Aegypti. # 64 # 29 # 40

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index