Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (199) of 376 > >|
223199LIBER VIII. CAPUT VII. ſunt collocanda. Item cum primo aqua a capite immittitur ante favilla
immittetur, uti coagmenta ſi qua ſunt non ſatis oblita, ſavilla oblinan-
tur.
Habent autem tubulorum ductiones ea commoda: Primum in opere
quodſi quod vitium factum ſuerit, quilibet id poteſt reficere:
etiamque
multo ſalubrior eſt ex tubulis aqua quam per ſiſtulas;
quod per plum-
bum videtur eſſe ideo vitioſa, quod ex eo ceruſſa naſcitur, haec autem
dicitur eſſe nocens corporibus humanis;
ita ſi quod ex eo procreatur id
ſte vitioſum, non eſt dubium quin ipſum quoque non ſit ſalubre .
Ex- emplar autem ab artiſicibus plumbariis poſſumus accipere, quod pallo-
ribus occupatos habent corporis colores;
namque cum fundendo plum-
bum ſlatur, vapor ex eo inſidens corporis artus, et in dies exurens, eri-
pit ex membris eorum ſanguinis virtutes.
Itaque minime ſiſtulis plum-
beis aqua duci videtur, ſi volumus eam habere ſalubrem:
ſaporem quo-
que meliorem ex tubulis eſſe, quotidianus poteſt indicare victus, quod
omnes extructas cum habeant vaſorum argenteorum menſas, tamen prop-
ter ſaporis integritatem ſictilibus utuntur.
Sin autem ſontes non ſunt,
unde ductiones aquarum faciamus, neceſſe eſt puteos fodere.
In puteo-
rum autem ſoſſionibus non eſt contemnenda ratio, ſed acuminibus ſoler-
tiaque magna naturales rerum rationes conſiderandae, quod habet multa
variaque terra in ſe genera.
Eſt enim uti reliquae res ex quatuor prin-
cipiis compoſita, et primum eſt ipſa terrena, habetque ex humore aquae
fontes:
Item calores unde etiam ſulphur, alumen, bitumen naſcitur: ae-
risque ſpiritus immanes, qui cum graves per intervenia ſiſtuloſa terrae
perveniunt ad foſſionem puteorum, et ibi homines offendunt fodientes,
naturali vapore obturant in eorum naribus ſpiritus animales;
ita qui non
celerius inde effugiunt, ibi interimuntur.
Hoc autem quibus rationibus
caveatur, ſic erit ſaciendum.
Lucerna accenſa demittatur, quae ſi per-
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index