Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Table of figures

< >
< >
page |< < (140) of 824 > >|
224140PHYSICES ELEMENTA
Quieſcat hoc, quamvis. demonſtratio etiam corpori moto
applicari poſſit;
concipiamus ulterius duo corpora P, P;
duo concipimus ut actio in corpus Q ſit directa; moveantur
hæc, velocitatibus æqualibus, directionibus parallelis inter ſe,
&
axi corporis Q, moveantur etiam, ut ad Q perveniant ita, ut
corporis Q ſuperſicies tangat corpora P, P, in punctis in
quibus hæc ipſa ſuperſicies parallela eſt ipſi directioni mo-
tus;
Corpora ergo P, P, in corpus Q nullam exerunt acti-
onem, ubiad hoc perveniunt.
Dum motum continuant jux-
ta ſuperſicies excavatas ad, ab, in corpus Q premunt,
quod cum non retineatur cedit &
dum preſſio 11 433. tur acceleratur Q: donec corpora P, P, hoc deſerant,
quod ſemper fiet antequam corpora P, P, puncta b &
d per-
veniant.
Hæc preſſio nullum exſerit effectum præter mo-
tum quem corpori Q communicat;
ideoque corpora P, P,
ex viribus tantum amittunt, quantum acquirit corpus Q .
22458. In hiſce attritum ſeponimus qui ſine quadam partium intro-
ceſſione dari non poteſt;
ideoque ſine virium deſtructione.
In ſcholio autem 3°. Cap, 28. ipſos motus poſt concurſum
determinamus.
Si corpus ut P ſimili actione premat in obſtaculum, quod
33522. hac preſſione non movetur, &
cujus partes ſatis arctè co-
44TAB. XIX.
fig. 9.
hæreant, ut huic actioni non cedant, corpus ex vi ſua non
amittet;
in hoc caſu corporis preſſio in obſtaculum reſi-
ſtentiâ obſtaculi, quidem deſtruitur, ſed cum nul-
la detur partium introceſſio, neque vis communicata, nul-
lam etiam corpus P vim amittit;
ſic corpus quod ſuper
plano inclinato deſcendit eodem modo acceleratur ac cor-
pus quod libere cadit ſi ad eandem profunditatem ambo
55271. deſcendant ;
licet illud in planum premat. In hiſce occa- ſionibus, illud quod obſtaculum in loco retinet corporis a-
ctionem deſtruit &
corpori vim communicat æqualem illi
quam actione ſua corpus amittit, quare ipſa corporis vis
non mutatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index