Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
[Figure 191]
[Figure 192]
[Figure 193]
[Figure 194]
[Figure 195]
[Figure 196]
[Figure 197]
[Figure 198]
[Figure 199]
[Figure 200]
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
< >
page |< < (204) of 677 > >|
224204GNOMONICES que ad meridiem. Igitur eadem hora. 3. inæqualis incidet in horam 7. Min. 40. à proxima media nocte.
Hoc artificio horam temporalem, ſiue inæqualẽ deprehendemus quocunque tempore propoſito, ad quam-
cunque latitudinem.
DE HOROLOGIIS VERTICALIBVS.
PROBLEMA 13. PROPOSITIO 13.
HOROLOGIVM Aſtronomicum Verticale conſtituere.
1110 Hoc eſt, lineas horarum à meridie, vel media nocte in plano, quod
Verticali circulo ęquidiſtat, deſcribere.
SIT rurſus, vt in propoſ. 1. huius libri, portio Analemmatis A B C, hoc eſt, Meridiani ſemi-
22Deſcriptio ho-
rologii Aſtrono
mi@i Verticalis.
circulus ſit A B C, cuius centrum D;
communis ſectio ipſius & Horizontis, B C; communis ſe-
155[Figure 155] ctio eiuſdem &
Verticalis, A D; com-
munis ſectio eiuſdem &
Aequatoris,
F D;
axis mundi E D. Productis autẽ
rectis F D, E D, ad partes D, ſumatur
3320 in recta B C, ſtylo horologij futuri,
cuiuſcunque magnitudinis datus fue-
rit, æqualis recta D G, ex vtraque par-
te.
Et per G, agatur ipſi A D, parallela
H I, ſecans E D, &
F D, in H, I. Si igi-
tur per A D, duci intelligatur Vertica
lis circulus propriè dictus, &
per H I,
planũ horologii illi Verticali æquidi-
ſtans;
cum & Meridianus, & Horizon
ad dictum Verticalẽ rectus ſit, erit ad
4430 eundem communis illorẽ ſectio BC,
5519. vndec. perpendicularis, atque adeo &
ad pla-
num horologii per H I, ductum Ver-
ticali parallelum, ex demonſtratis à
nobis ad propoſ.
14. lib. 11. Euclidis,
perpendicularis erit.
Erit ergo H I, in
plano horologii linea meridiana, vel
horæ 12.
nempe cõmunis ſectio Me-
ridiani, &
plani horologii. Eſt enim
recta H I, in plano rectarum H D, I D, hoc eſt, in plano Meridiani.
D G, gnomon erit ad horologii
662. vndec.7740 planum rectus, ac proinde &
ad H I, lineam Meridianam, per definitionem 3. lib. 11. Euclidis, per-
pendicularis, cuius vertex D, idem eſt, quod centrum mundi, ex propoſ.
2. ſuperioris lib. Locus
gnomonis punctum G, in linea meridiana diſtans à puncto H, in quo axis mundi plano horolo-
gii occurrit, &
quod centrum horologii dicitur, interuallo G H, vel à puncto I, in quo planum
Aequatoris lineam meridianam ſecat, interuallo G I.
Quæ omnia perſpicua ſunt, ſi Meridianus
proprium ſitum habere concipiatur, vt videlicet punctum E, in boream vergat, &
F, in auſtrum.
Figuram autem ita cõſtructam appellabimus, doctrinæ cauſa, portionem Analemmatis, quemad-
modum &
illam, quam ad initium propoſ. 1. huius lib. deſcripſimus, portionem Analemma-
tis vocauimus.
IAM verò beneficio trianguli D H I, conficiemus horologium Verticale Aſtronomicum hoc
8850 modo.
In lineam rectam H E, ductam vtcunque in plano, in quo horologium deſcribendum eſt,
transferatur recta H I, linea meridiana portionis Analemmatis, deorſum quidem à puncto H, ſi
horologium ad meridiem ſpectans ſit deſcribendum, ſurſum autem, ſi ſeptentrionale delinean-
dum ſit, vt ex portione Analemmatis patet.
Nam planum horologii ad meridiem ſpectans, rece
dens nimirum à D, centro mundi ad partes poli Borealis E, ſecat Aequatorem F D, infra punctũ
H, in puncto I;
planum verò horologii reſpiciens Septentrionem, recedens videlicet à D, centro
mundi ad partes auſtrales, ſecat eundem Aequatorem ſupra punctum H, in puncto I, &
c. Deinde
ex recta H E, abſcindatur I E, rectæ D I, portionis Analemmatis æqualis:
Et per I, educatur ad
H E, in plano horologii perpendicularis F K.
Ex E, verò deſcribatur circulus cuiuſuis magnitu-
dinis, quo diuiſo in partes 24.
æquales, initio facto à linea meridiana H E, producta, ducantur per
puncta diuiſionum, &
centrum E, rectæ lineæ occultæ ſecantes rectam F K, in punctis, per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index