Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
111
111 (59)
112
112 (60)
113
113 (61)
114
114 (62)
115
115 (63)
116
116 (64)
117
117 (65)
118
118 (66)
119
119 (67)
120
120 (68)
< >
page |< < (173) of 389 > >|
225173PARS TERTIA rum in mea Theoria res adhuc magis indefinita, & incerta
eſt.
Nam infinitæ ſunt etiam ſuperficies curvæ continuæ, in
quibus tamen omnia jaceant puncta maſſæ cujusvis:
quin im-
mo infinitæ numero curvæ ſunt lineæ, quæ per omnia ejuſ-
modi puncta tranſeant.
Quamobrem mente tantummodo con-
fingenda eſt quædam ſuperficies, quæ omnia puncta inclu-
dat, vel quæ pauciora, &
a reliquorum coacervatione remo-
tiora excludat, quod æſtimatione quadam morali fiet, non ac-
curata geometrica determinatione.
Ea ſuperficies figuram ex-
hibebit corporis;
atque hic jam, quæ ad diverſa figurarum
genera pertinent;
id omne mihi commune eſt cum communi
Theoria de continua extenſione materiæ.
377. A figura pendet moles, quæ nihil eſt aliud, niſi to-
11Moles a figura
pendens: incer-
ta ejus idea & in
ſententia com-
muni, & multo
magis in hac
Theoria.
tum ſpatium extenſum in longum, latum, &
profundum ex-
terna ſuperficie concluſum.
Porro niſi concipiamus ſuperfi-
ciem illam, quam innui, quæ figuram determinet;
nulla cer-
ta habebitur molis idea:
quin immo ſi ſuperficiem concipiamus
tortuoſam illam, in qua jaceant puncta omnia;
jam moles
triplici dimenſione prædita erit nulla;
ſi lineam curvam con-
cipimus per omnia tranſeuntem:
nec duarum dimenſionum ha-
bebitur ulla moles.
Sed in eo itidem incerta æſtimatione in-
diget ſententia communis ob interſtitia illa vacua, quæ ha-
bentur in omnibus corporibus, &
ſcabritiem, juxta ea, quæ
diximus, de indeterminatione figuræ.
Hic autem itidem con-
cepta ſuperficie extima terminante figuram ipſam, quæ deinde
de mole relata ad ſuperficiem tradi ſolent, mihi communia
ſunt cum aliis omnibus, ut illud:
poſſe eandem magnitudine
molem terminari ſuperficiebus admodum diverſis, &
forma,
&
magnitudine, ac omnium minimam eſſe ſphæricæ figuræ ſu-
perficiem reſpectu molis:
in figuris autem ſimilibus molem eſ-
ſe in ratione triplicata laterum homologorum, &
ſuperficiem
in duplicata, ex quibus pendent phænomena ſane multa, atque
ea inprimis, quæ pertinent ad reſiſtentiam tam fluidorum,
quam ſolidorum.
378. Maſſa corporis eſt tota quantitas materiæ pertinentis
22Maſſa: quid
in ejus idea in-
certum ob ma-
teriam exteram
immixtam. O-
mnia corpora
conſtare parti-
bus diverſæ na-
turæ.
ad id corpus, quæ quidem mihi erit ipſe numerus puncto-
rum pertinentium ad illud corpus.
At hic jam oritur inde-
terminatio quædam, vel ſaltem ſumma difficultas determinan-
di maſſæ ideam, nec id tantum in mea, verum etiam in
communi ſententia, ob illud additum punctorum pertinentium
ad illud corpus, quod heterogeneas ſubſtantias excludit.
Ea de
re ſic ego quidem in Stayanis Supplementis § 10 Lib.
1: Nam
admodum difficile eſt determinare, quæ ſint illæ ſubſtantiæ hetero-
geneæ, quæ non pertinent ad corporis conſtitutionem.
Si materiam
ſpectemus;
ea & mibi, & aliis plurimis homogenea eſt, & ſo-
lis ejus diverſis combinationibus diverſæ oriuntur corporum ſpe-
cies.
Quare ab ipſa materia non poteſt deſumi diſcrimen illud inter
fubſtantias pertinentes, &
non pertinentes. Si autem &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index