Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140 (413)
< >
page |< < (493) of 568 > >|
226493GEOMET. VARIA. nihil opus eſſe deſcribi, cum utrobique mox delendi forent,
atque adeo illos tantum ſcribendos in quibus unum e vel plu-
ra inſunt, ut in exemplo noſtro - 2ce + 4ex + 2ee;
eoſ-
que æquandos nihilo.
Sed etiam illos quibus plura quam u-
num e inerunt, ſcribi ſruſtra apparet, cum diviſione facta
per e delendos poſtea conſtet, ut paulò ante diximus.
Ita-
que nulli præterea ab initio deſcribendi inter terminos poſte-
riores quam quibus inerit e ſimplex.
Hi autem termini ex terminis prioribus facilè deducuntur,
cum conſtet nihil aliud eſſe quam ſecundos terminos poteſta-
tum ab x + e, quia cæteri omnes plura quam unum e vel nullum
habent.
Adeo ut ubicunque in prioribus terminis habe-
tur x, ſcribendum ſit in poſterioribus e;
& ubi habe-
tur xx in prioribus, ponendum 2ex in poſterioribus;
& ubi
x3 in prioribus, in poſterioribus 3exx, atque ita deinceps.
Dicti autem termini ſecundi cujuſque poteſtatis x + e exipſa
poteſtate x facilè deſcribuntur mutando unum x in e, &

præponendo numerum dimenſionum ipſius x, ita enim ab
xx fit 2ex, &
ab x3, 3exx; atque in cæteris pari modo.
Itaque ex terminis prioribus in quibus x, quos ſolos conſi-
derandos eſſe patuit, facilè etiam termini poſteriores, ii
quos nihilo adæquandos diximus, deſcribuntur;
multipli-
cando tantum ſingulos in numerum dimenſionum quas in ipſis
habet x.
Nam mutare unum x in e ne quidem opus eſt, cum
eodem redeat, ſive omnes poſtea per e ſive per x dividan-
tur, &
ex his quidem aperta eſt ratio compendii ad primam
partem regulæ pertinentis:
nunc ad alteram veniamus quæ
eſt hujuſmodi.
Si termini quos maximum aut minimum deſignare volu-
mus fractiones habeant in quarum denominatore occurrat
quantitas incognita, delendæ primùm ſunt quantitates co-
gnitæ ſi quæ adſint;
deinde ſi reliquæ quantitates non ha-
beant eundem denominatorem, eò reducendæ ſunt.
Tunc
termini ſinguli numeratorem fractionis conſtituentes, du-
cendi in terminos ſingulos denominatoris, productaque
ſingula multipla ſumenda ſecundum numerum quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index