Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
141
141 (127)
142
142 (128)
143
143 (129)
144
144 (130)
145
145 (131)
146
146 (132)
147
147 (133)
148
148 (134)
149
149 (135)
150
150 (136)
< >
page |< < (212) of 795 > >|
226212DISSERTATIO
Quæſitum fuit a Philoſophis quot poli Magnetici in Terrâ den-
tur?
Ubinam ſiti? An in ſuperficie Terræ, an ad aliquam ſub ipſa
profunditatem demerſi?
Quanam latitudine donati? An firmi ſtabi-
leſque, an moveantur, &
qua velocitate? Quæ omnia ſi a morta-
libus cognoſcerentur, quam plurimum lucis doctrinæ Magneticæ
affunderent, tum enim a priori poſſet determinari, qualis &
quan-
ta Declinatio aut Inclinatio Acuum Magneticarum hoc tempore in
dato loco regnaret, quod in re nautica magni foret momenti, cum
ex eo longitudines locorum, adeo avide â nautis deſideratas, cogno-
ſceremus exactius, quam ullis aliis hucuſque cognitis modis.
Quoniam Acus ferrea impoſita polo Magnetis perpendiculariter
erigitur, etiam Acus Inclinatoria delata ſupra eum in Terra locum,
qui vel polus eſt, aut ſupra polum directe jacet, perpendiculariter
ad horizontem erigetur, adeoque oportebit ea quærere Telluris
loca, in quibus obſervatur A cus Inclinatoria perpendiculariter eri-
gi:
Videtur igitur hoc tempore polus dari Boreus Magneticus, ad
latitudinem 76 grad.
30 Minut proinde 13°, 30 a polo Boreo Ter-
ræ.
hujus longitudo eſt circiter 30 graduum ad Ortum Meridiani
Londinenſis:
Polum hic poni arbitramur, quia Hudſonus in itine-
re Septentrionem verſus Anno 1607 &
1608 inſtituto, perveniens
adlatitudinem 75°, 22?
, Bor. obſervavit Inclinationem Acus fuiſſe 89
grad.
vel 89°, 30? . bis vero deprehendit depreſſionem 84° ad di-
ſtantiam circiter 12, vel 13 grad.
magni circuli, ſemel, antequam
perveniebat ad locum dictum Noordcaap, &
deinde in nova Zem-
la.
Whiſtonus hic polum Magnetis primus locavit, candide tamen
confeſſus, hanc poli determinationem inniti tantum uni obſervatio-
ni Hudſoni, atque ab eo forſitan Inclinationem Acus potius ſcri-
ptam eſſe 86°, 30?
, quam 89°, 30? . neque poſt Hudſonum alias ob-
ſervationes in parte Borea terræ cum Acu Inclinatoria factas acce-
pimus, quamobrem abſolute demonſtrari nequit polum Magneticum
ibi loci jacere:
abſque ullo dubio Occidentem & Boream verſus
noſtri reſpectu polus jacet, quia Acus plus declinat in Anglia quam
in Hollandia, &
magis adhuc, quo locus eſt Borealior, & Occi-
dentalior, id tamen non ſufficit ad abſolutam ſcientiam veri loci
comparandam, quare optandum eſſet, ut nautæ, qui in piſcandis balæ-
nis occupati, Boreas regiones inviſunt, ope probæ Acus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index