Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (215) of 672 > >|
227215De Flamma & Fumo. eſſe Dœmonum præſtigijs, quæ apud Antiquiores ſcripta legi-
mus
, ſed aliquando ex Naturalis Magiæ promptuario, a Sacrifi-
culis
ſub religionis velamine ſua venditantibus, deſumi potuiſſe
impoſturæ
materiam, vt opinione prodigij, ſuperſtitio hominum
mentes
latiùs occuparet.
Sic Pauſanias ſe rei viſæ teſtem profitens,
Eliacorum
libro priore, ad fin.
*Sunt*, inquit, *in Lydis, qui Per-*
*ſici
cognomine vocantur, urbes Hiero-Cæſarea, &
Hypæpæ. In*
*templo
utriu ſque urbis ampliſſimo, cellæ cum aris;
ſuper his cinis*
*alio
longè colore à uulgari cinere.
Huc ingreſſus Magus, ubi, foco*
*lignis
impoſitis, tiarâ caput uelârit, implorat cognomen Dei, qui-*
*cunque
ille ſit:
ex libro enim carmen recitat barbaricum, linguâ*
*planè
ignotâ Græcis:
ubi perorauit, ſponte ſuâ è lignis, nullo igne*
*admoto
, puriſſima emicat flamma.
* Quibus autem lignis vterentur,
habemus
apud Strabonem lib.
15. non longè à fine. De Magis apud
Perſas
ſacriſicantibus ſcribentem in hæc verba, *Carnibus ſuper myr-*
*to
lauroue impoſitis, eas Magi ſubtilibus uirgis comburunt.
* Quid
autem
prohibet, ne cinerem illum artificiosè compoſitum exiſtime-
mus
, qui aquâ luſtrali aſperſus (aut ſaliuâ, quaſi per diſſimu-
lantiam
, aut guttâ aliqua cruoris ex victimâ decidentis) ignem
conciperet
, quo correptæ ſubtiles &
aridæ virgæ myrteæ aut laureæ
inflammarentur
?
Idem facilè dixerim de eo, quod, eodem Pauſa-
nia
teſte lib.
1. in Atticis, contigit Seleuco, *cui haud ohſcura pro-*
*digia
felicitatem ſignificârunt.
Cum enim ex Macedoniâ cum Ale-*
*xandro
profecturus Pellæ Ioui ſacrificaret, ligna aris impoſita ultro*
*ad
Dei ſimulacrum acceſſerunt, nulliſque ſubiectis ignibus accenſa*
*ſunt
:
* potuit ſcilicet ab aſſentabundo fani antiſtite excogitari la-
tens
aliquod artificium, quo ligna ad ſimulacrum accurrere vide-
rentur
vſque ad locum, vbi lapis eſſet, qui accenderetur aliquo hu-
more
conſperſus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index