Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
201 187
202 188
203 189
204 190
205 191
206 192
207 193
208 194
209 195
210 196
211 197
212 198
213 199
214 200
215 201
216 202
217 203
218 204
219 205
220 206
221 207
222 208
223 209
224 210
225 211
226 212
227 213
228 214
229 215
230 216
< >
page |< < (214) of 361 > >|
228214HYDRODYNAMICÆ
(I) In altitudine 1070 ped. Pariſ. à ſuperficie maris barometrum deſcen-
dit 16 {1/3} lin.
cum in ſuperficie maris altitudinem teneret 28 poll. 4 {2/3} lin. (alii po-
nunt ſimpliciter 28 poll.
in ſchedis autem quas D. De Lisle mecum communi-
cavit habetur 28 poll.
4 {2/3} lin.) . Igitur poſita elaſticitate aëris in ſuperficie ma-
ris, uti deinceps ſemper ponam, = 1;
inventa fuit elaſticitas in loco ſuperiori
quam deſignabo per E = 0, 9520.
(II) In altitudine à ſuperficie maris 1542 ped. Pariſ. deſcendit Mercurius in
barometro 21 {1/2} lin.
qui in mari ad altitudinem 28 poll. 2 lin. ſuſpenſus hæſit: hic
igitur fuit E = 0, 9364.
(III) In altitudine montis Pici ſuper Inſula Teneriffa 13158 ped. Pariſ. à ſu-
perficie maris ſtetit mercurius ad altitudinem 17 poll.
5. lin. dum in ſuperficie
maris teneret altit.
27 poll. 10 lin. unde eo in loco fuit E = 0, 6257.
(IV) Si in minoribus altitudinibus accurate deſcenſus Mercurii obſer-
ventur, reperitur deſcenſum unius lineæ reſpondere altitudini 65 aut 66 ped.
Igitur in altitudine 65 ped. eſt E = 0, 9970. Extant paſſim hæ obſervationes:
tertiam autem habeo à Dno.
De Lisle fuitque à R. P. Feuillée inſtituta atque co-
ram Societate Reg.
Scient. Pariſ. prælecta: eſtque illa ſcopulus, ad quem omnes,
quæ adhuc lucem aſpexerunt, theoriæ illidunt.
§. 24. Ut jam pateat, quouſque hæc cum poſitione logarithmicæ,
ceu ſcalæ altitudinum elaſticitatibus reſpondentium conveniant, ponemus al-
titudinem loci à ſuperficie maris certo numero pedum Pariſinorum definien-
dam = x:
elaterem aëris in ſuperficie maris deſignabimus per 1, & elaterem
aëris in altitudine x ponemus = E.
Notetur autem atmoſphæram nunc nobis
conſiderari invariatam aut ſaltem ſibi conſtanter ſimilem, ita ut elateres aëris
in ſuperficie maris &
in altitudine quacunque x conſtantem ſervent rationem.
Si enim admodum inæqualiter in diverſis atmoſphæræ altitudinibus, nulla ſer-
vata proportione elateres inconſtantia temporis mutentur, ſane nulla excogi-
tari poterit regula.
His præmiſſis ponamus nunc æquationem α log. E = x ubi
coëfficiens α unica determinabitur obſervatione:
utamur obſervatione prima
&
erit α log. 0, 9520 = 1070, hincque α (ſecundum logarithmos Vlacquia-
nos) = - 50194.
Igitur pro hoc negotio, ſi logarithmica ſatisfacere de-
beat, ponendum eſſet - 50194 log.
E = x, ſive log. {1/E} = {x/50194}:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index