228216Diſſertatio Octaua.
Dand.
Hanc lignorum ſponte ſuâ igneſcentium in aris accenſio-
nem, nomine fabulæ aut præſtigiarum, ſuſpectam mihi sĕper fuiſſe
non diffiteor: Nam & Gyraldus de Dijs Gĕtium Syntagm. 17. *Apud*
*Siculos, ait, in colle Vulcanio iuxta stagnum, dum ſacrum fieret, Sar-*
*mentorum faſces ſuper aras ſuâ ſponte ignem concepiſſe, & nullo*
*flante halitu inc endium feciſſe fabulati ſunt. * Et de ſaxo quodam
ſacro in Salentino oppido Egnatiâ (hodie Iuuenatium dici aliqui
putant) de quo ſcribit Plinius lib. 2. cap. 107. *impoſito ligno proti-*
*nus ſtammam exiſtere*, ſic cecinit Horatius lib. 1. ſerm. ſat. 5. *de-*
*hinc Egnatia, lymphis Iratis extructa, dedit riſuſque iocoſque*,
*Dum, flammâ ſinè thura liqueſcere limine ſacro, Perſuadere cupit*
*& c. * Idcirco aliquando curioſiùs euoluere cæpi eorum ſcripta, qui
multa artiſiciosè componere docent, ſi fortè in aliquid inciderem,
quod huiuſmodi narrationes à fabulæ ſuſpicione vindicaret; cum
enim Ars Naturam imitetur, ſi quid artiſicioſum deprehendiſſem,
quod ligna vltro accenderet, facilè potuiſſe à Naturâ quid ſimile
conformari concederem. Ex Serapione in Tract de Mineral.
cap. 394. Magnes ſepeliatur calce viuâ in vaſe teſtaceo diligenter
cretâ clauſo, & in fornace figulorum locato, donec cætera vaſa
percocta fuerint: Nam hic lapis extractus, ſputo vel aquâ madefa-
ctus flammam concipit. Ad mentem Alberti, Accipe calcis viuæ,
Salnitri puriſſimi, Tutiæ Alexandrinæ non præparatæ, Calamitæ,
ſingulorum partem vnam; Sulphuris viui, Caphuræ, ſingulorum
partes duas: redigantur in puluerem tenuiſſimum omnia, cribren-
turque; deinde puluis in panno lineo nouo probè conſtringatur,
atque in crucibulo ponatur; mox aliud crucibulum ſuperimpona-
tur, atque filis ferreis ac luto ſapientiæ optimè concludatur, ne
vllo modo reſpirare poſſit, & ad Solem ſiccetur. Quibus factis po-
nantur crucibula in fornace laterariâ, vel figulinâ, donec combu-
ratur materia; quibus deinde ablatis, inuenies materiam lateritio
colore, & perfectam: quæ cùm guttâ aquæ, vel ſputo, madefacta
erit, ſtatim adhibito ſulphure flammam edit, quæ flatu deinde ex-
tinguitur. Lapis, qui ſaliuâ accenditur, apud Cardanum lib. 18.
de ſubtil. pag. 727. conſtat ex libris tribus calcis viuæ, picis Græcæ
vncijs tribus, & Magnetis vnciâ vna: trita coquuntur in ollâ fictili
lateribus conclusâ: tum lapis ſepelitur in oleo laurino per dies
quindecim; inde ſeruatur in ſicco: addit tamen Cardanus, *Hoc mi-*
*nus habet veritatis, quia non ſemper accenditur. * Porta verò