Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (201) of 300 > >|
228201AD GEOGRAPHIAM.
Hæc porrò Sphœra videtur omnium ignobiliſſima, quod dimidio tantum mundo perfruatur, maximiſ-
que frigoribus horreſcat.
Vtrum autem hæc habitatio habeat habitatores, hactenus Geographis incom-
pertum eſt.
Atque in hunc modum inuentis longitudinibus, & latitudinibus locorum præcipuè valdè diſſitorum, per-
agitur vniuerſalis terræ deſcriptio, atq;
cognitio, quæ Geographia propriè appellatur. In deſcriptione ve-
rò particularium prouinciarum, aut regionum, difficilè eſt per longitudinem, &
latitudinem id aſſequi, quo-
niam cum loca ſint ſatis vicina, difficilè earum differentiam latitudinum ex prædictis obſeruationibus haberi
poteſt, quod parua ſit:
difficilius etiam differentia longitudinum percipitur, non ſolum ob paruitatem ip-
ſius, ſed ob multas alias difficultates, quæ in obſeruatione eclipſium contingunt, quapropter alia ratio inſti-
tuenda eſt, vt mox dicam.
De particularis regionis deſcriptione quæ Chorographia dicitur.
CVm volueris igitur particularis alicuius regionis deſcriptionẽ aggredi, duc in plano aliquo, vt in char-
ta lineam rectam, quam meridianam appellabis, quoniam pro meridiana poſtea inſeruiet, qualis eſt in
121[Figure 121] figura linea A B.
ad cuius extremitates adſcribes,
Auſt.
Boreas: & ad latera Occid. Or. ſecundum
loci exigentiam.
poſthæc manens tu in loco, v. g.
A. qui prima ſtatio dicitur, conſcende turrim
quampiam ex qua circumiacentia caſtra, villas,
vrbes, &
c. poſſis circumſpicere: atq; inibi collo-
ca planum iam paratum cum linea meridiana
Aſtronomicè, ideſt, ita vt linea hæc meridiana
congruat veræ lineæ meridianę aliquo modo in-
uentæ, vt in ſphæra docuimus, &
ſimul quatuor
mundi plagæ veras mundi plagas, quas referunt,
reſpiciant.
plano hoc in tali poſitione obfirma-
to, ei Dioptram ſuperpone, quæ circa punctum
A.
conuerti poſſit, & per quam inſpicere, aut col-
li mari poſſis ad loca circumiacentia.
Primo igitur per eam aſpice directè adlocum
E.
& ſecus eam ſic directam duc lineam A F. infi-
nitæ longitudinis.
pariter directa Dioptra ad lo-
cum G.
ſecus eam ducas lineam A G. in infinitũ.
quæ tranſeat etiam per locum E. ſit etiam B. lo-
cus quiſpiam, vt villa, vel caſtellum, in ipſa meri-
diana ſitum, pro quo ſufficit ipſa meridiana.
idẽ
facies cum reliquis locis C.
& D. & alijs quot-
cunque.
Quibus peractis perge ad vnum ex prænotatis locis, v. g. ad D. quæ flatio ſecunda erit, ibique conſcende
ſpeculam aliquam, &
plano iterum Aſtronomicè collocato, & obfirmato, accipe in linea A D. locum D. ſiue
diſtantia A D.
cuiuſuis longitudinis, ad magnitudinem enim eius, reliquæ omnes diſtantiæ proportionales
erunt.
Ad hunc locum D. ſic determinatum transfert Dioptram, vt poſſit circa ipſum verti, atq; ad obſer-
uata loca dirigi.
ſecus eam igitur collimans iterum ad caſtrum F. ducas lineam D F. eodem modo duc cæte-
ras lineas C D G.
D E. D B, & c. nam in punctis concurſum F G C, & c. ſunt pingenda caſtra prædicta, vr-
bes, villæ, &
c. eritq; figura parua ſimilis omnino regioni deſcriptæ: conſtat enim ex triangulis paruis ſimili-
bus ijs, quæ in ipſa prouincia deſcribi poſſunt:
ſic ex loco D. poterunt aſpici, & notari multa alia loca; quæ
poſtea ex tertia ſtagione, repertis concurſuum punctis, in pictura definientur.
Atq; ſic per totam prouinciã
procedendo, eius abſolues chorographiam.
Quod ſi nota fuerit vna ex diſtantijs, v. g. diſtantia A D. in milliarijs, reliquæ omnes diſtantiæ notæ eua-
dent, vt v.
g. A D. milliaria 10. diuide igitur lineam A D. in partes 10. æquales, poſtea per circinum exami-
na quot huiuſmodi partes contineantur in diſtantia A F.
tot enim milliaria pariter in ea cõtinebuntur; A F.
v. g. ſint partes 5. ergo quinque milliarijs diſtat caſtellum F. ab vrbe A. & ſic de reliquis.
Iam vero ſi alicuius vrbis lociue huius regionis comperta ſit longitudo, & latitudo, reliquorum quoq; lo-
corum, ex diſtantijs iam cognitis, longitudo, &
latitudo latere non poterit. Alios modos ſed minus idoneos,
vide apud Gemmam Friſium, à quo hunc pariter in compendium redegimus.
Hac ratione facile Patres no-
ſtræ Societatis poterunt nobile Sinarum regnum ad veram deſcriptionem aliquando redigere.
Diuiſiones ſuperficiei terreſtris Globi.
DEſcriptione terreſtri Globi ex præcedenti doctrina abſoluta, ſtatim apparet eam totam diuidi in duas
partes, in terreſtrem videlicet, &
aqueam, ſeu maritimam: & qua ratione terra, & mare ſe inuicem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index