Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1quàm GE, ad EH; maior igitur proportio eſt GO ad
OH, quàm GE ad EH: & componendo, maior pro­
portio GH ad HO, quàm eiuſdem GH ad HE; mi­
nor igitur OH erit quàm EH, & punctum O propin­
quius puncto D quàm punctum E; verum quoniam ex
ijs, quæ in præcedenti libro demonſtrauimus, propoſitæ
figuræ ſolidæ ABC centrum grauitatis eſt puncto D
propinquius, quàm cuiuslibet figuræ ex cylindris, vel cy
lindri portionibus æqualium altitudinum ipſi circumſcri­
ptæ, erit punctum F propinquius puncto D quàm pun­
ctum O; multo igitur puncto D erit propinquius pun­
ctum F quàm punctum E; ergo infra punctum E, & in
linea ED cadet ſolidi ABC centrum grauitatis F.
Quod demonſtrandum erat.
PROPOSITIO XXV.
Omnis fruſti coni, vel portionis conicæ cen­
trum grauitatis eſt punctum illud, in quo eius
axis ſic diuiditur, vt pars quæ minorem baſim at­
tingit aſſumens quartam partem axis ablati coni,
vel portionis conicæ, ſit ad eam, quæ inter poſtre­
mam ſectionem, & quartæ partis abſciſſ<17> ad baſim
axis totius coni terminum interijcitur, vt cubus,
qui fit ab axe totius, ad cubum qui fit ab axe abla­
ti coni.
Sit coni, vel portionis conicæ ABC fruſtum BDEC,
cuius axis FG: conus autem, vel coni portio ablata AD
E: ſint centra grauitatis H ſolidi ABC, & K ſolidi
ADE, & L fruſti DC: quæ centra præterquam quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index