Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (206) of 376 > >|
230206M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA dratorum, id duplicaretur, et ita fore, ut hi qui eſſent in ea inſula tunc
religione liberarentur.
Itaque Archytas hemicy lindrorum deſcriptio- nibus, Eratoſthenes organica meſolabi ratione idem explicaverunt. Cum
haec ſint tam magnis doctrinarum jucunditatibus animadverſa, et coga-
mur naturaliter inventionibus, ſingularum rerum conſiderantes effectus,
moveri;
multas res attendens admiror etiam Democriti de rerum natura
volumina, et ejus commentarium, quod inſcribitur χειδοτόνητον, in quo
etiam utebatur anulo, ſignans cera ex milto , quae eſſet expertus.
Ergo eorum virorum cogitata, non ſolum ad mores corrigendos, ſed etiam ad
omnium utilitatem perpetuo ſunt preaparata.
Athletarum autem nobili-
tates brevi ſpatio cum ſuis corporibus ſeneſcunt.
Itaque neque cum ma-
xime ſunt florentes, neque poſteritati neque inſtitutis hi, quemadmo- dum ſapientum cogitata hominum vitae, prodeſſe poſſunt.
Cum vero ne-
que moribus, neque inſtitutis ſcriptorum praeſtantibus tribuantur hono-
res, ipſae autem per ſe mentes, aëris altiora proſpicientes, memoriarum
gradibus ad coelum elatae, aevo immortali non modo ſententias, ſed
etiam figuras eorum poſteris cogunt eſſe notas.
Itaque qui litera-
rum jucunditatibus inſtinctas habent mentes non poſſunt non in ſuis pectoribus dedicatum habere, ſicuti deorum, ſic et Ennii poetae ſimula-
crum.
Accii autem carminibus qui ſtudioſe delectantur, non modo ver-
borum virtutes, ſed etiam ſiguram ejus videntur ſecum habere praeſen-
tem.
Item plures, poſt noſtram memoriam naſcentes, cum Lucretio vide-
buntur velut coram de rerum natura diſputare;
de arte vero rhetorica
cum Cicerone:
multi poſterorum cum Varrone conſerent ſermonem de
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index