Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (497) of 568 > >|
230497CEOMET. VARIA verſos, propterea quod in - 2bccx una tantum eſt dimen-
ſio x;
at in x3 tres, unde ablato ex utraque parte æqua-
tionis - 2bccex3, ſcio ſuperfuturum à parte terminorum
priorum - 4bccex3:
quod rurſus ab initio cognoſci po-
tuit, quia eadem quantitas oritur, multiplicando - 2bccx
numeratoris terminorum priorum, in x3 denominatoris,
mutandoque unum x in e, &
productum multiplicando per
2, quæ eſt differentia dimenſionum x in terminis - 2bccx
&
x3.
At quoniam in bx3 & in x3 eadem eſt dimenſio x,
ſequetur producta ex bx3 in 3exx, &
ex 3bexx in x3,
tum literas eaſdem, tum eoſdem numeros præpoſitos ha-
bitura, ideoque ſeſe mutuo ſublatura, ut proinde multi-
plicatio illa omitti poſſit.
Atque hujuſmodi animadverſionibus inventum eſt quod in
regula præcipitur, terminos ſingulos numeratoris in ſingu-
los denominatoris terminos eſſe ducendos, productaque quæ-
libet multipla ſumenda ſecundum differentiam dimenſionum
quantitatis incognitæ in terminis binis qui in ſe mutuò ducun-
tur.
Nam quod non præcipitur unum x in e mutandum, id
hanc rationem habet, quod non referat utrum poſtea per e an
per x omnes termini dividantur.
Quod vero ſi ſigna affectionis vera productis ſingulis præ-
ponenda dicuntur, quoties dimenſiones x plures ſunt in nu-
meratore quam in denominatore, id quoque ex jam dictis in-
telligetur;
uti conſequenter etiam hoc quod contraria ſigna
ſunt adponenda, quoties dimenſionum numerus contra ſe
habet.
Velut hîc, productum ex bx3 in bcc ſcribendum
eſt cum ſigno - præpoſito numero 3, ut fiat - 3bbccx3,
quia nempe propter bx3 ſcimus in poſterioribus terminis
fore 3bexx;
quod ductum in bcc faciet + 3bbccexx, ſed
tranſlatum in partem priorem æquationis, fiet - 3bbccexx;
ſive, non mutato x in e, - 3bbccx3.
Quod denique in regula habetur, quoties in prioribus ter-
minis priusquam ad eundem denominatorem reducantur,
quantitates cognitæ occurrunt eas primum omnium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index