Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (207) of 376 > >|
231207LIBER IX. (CAPUT III.) lingua latina. Non minus etiam plures philologi, cum Graecorum ſa-
pientibus multa deliberantes, ſecretos cum his videbuntur habere ſermo-
nes.
Et ad ſummam ſapientium ſcriptorum ſententiae, corporibus abſen-
tibus, vetuſtate florentes;
cum inſunt inter conſilia et diſputationes, ma-
jores habent quam praeſentium ſunt auctoritates omnes.
Itaque, Caeſar,
his auctoribus fretus, ſenſibus eorum adhibitis et conſiliis ea volumina
conſcripſi:
et prioribus ſeptem de aediſiciis: octavo de aquis: in hoc de
gnomonicis rationibus, quemadmodum de radiis ſolis in mundo ſunt per umbram gnomonis inventae, quibusque rationibus dilatentur, aut
contrahantur, explicabo.
CAPUT I. (IV.)
De gnomonicis rationibus ex radiis ſolis per umbram inventis, et
mundo atque planetis.
Ea autem ſunt divina mente comparata, habentque admirationem ma-
gnam conſiderantibus, quod umbra gnomonis aequinoctialis alia magnitu-
dine eſt Athenis, alia Alexandriae, alia Romae, non eadem Placentiae,
ceterisque orbis terrarum locis.
Itaque longe aliter diſtant deſcriptiones
horologiorum, locorum mutationibus.
Umbrarum enim aequinoctialium
magnitudinibus deſignantur analemmatorum formae, ex quibus perſiciun-
tur ad rationem locorum et umbrae gnomonum horarum deſcriptiones.
Analemma, eſt ratio conquiſita ſolis curſu, et umbrae creſcentis a bruma,
obſervatione inventa, e qua per rationes architectonicas, circinique de-
ſcriptiones, eſt inventus eſfectus in mundo.
Mundus autem eſt omnium
naturae rerum conceptio ſumma, coelumque ſideribus conſormatum.
Id
volvitur continenter circum terram atque mare, per axis cardines extre-
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index