Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (217) of 795 > >|
231217DE MAGNETE. cipiamus in hoc Magnete polos ab utraque parte ſui Æquatoris,
duos plureſve, atque ſubſtantiam eſſe heterogeneam, hinc inde præ-
ſtantiorum aut debiliorum virium, quemadmodum in vulgaribus
Magnetibus obſervatur, tumque directiones Acus in variis Terræ
plagis diverſas explicare poterimus, imo nihil erit hactenus obſer-
vatum, quod ex ſimplici hac hypotheſi non feliciſſime ſolvatur:
ne autem aliquis criminetur ſupponi hic Magnetem plurimis dona-
tum polis, cum plerique Magnetes duos tantum ſoleant poſſidere,
hic conſulat varia exempla, quæ ſupra attuli pag.
136, Magnetum
donatorum 4 polis, imo &
pluribus, unde nihil hic ſuppoſitum
fuit, quod non aliquando in natura obtinet:
Si igitur terra in ſuo
gremio complectatur ejuſmodi Magnetem, ad ejus polos Acus in
ſuperficie Terræ poſitæ dirigentur;
his polis non jacentibus in eo-
dem cum Terræ polis Meridiano, declinabit Acus a Borea &

Auſtro, iis exceptis locis, in quibus duorum polorum vis ita ſibi
eſt æquilibrata, ut Acus motu amborum actæ ad Boream recta
determinentur, nec declinent.
Magnete hoc non tam rapide ſe-
quente motum Terræ circa axin ab Occaſu ad Ortum, videbitur ab
eo peragi motus ab Ortu ad Occaſum, atque Acus eodem modo
attractæ declinabunt ab Ortu ad Occaſum, hinc Declinationis mu-
tatio, quam Inclinatio ſequetur neceſſario:
Motu Terræ & Ma-
gnetis aliquando æquilibrato ſibi per quoddam tempus, Acus ſta-
tionaria erit:
pars quædam hujus Magnetis fortioris debiliorisve
virtutis, obverſa Terræ alicui plagæ, efficiet, ut Acus in ea ma-
gis vel minus declinet, &
retrogrado vel celeri progreſſivo motu fe-
ratur, quæ omnia obſervata ſunt ſuperius in Tabulis Declinatio-
num &
Inclinationum ita obtinere: ſi quis elegantius hæc adſtructa,
acuto &
plauſibili argumento ornata, deſideret, conſulat ipſum Sy-
ſtematis autorem, Halleyum in Philoſ.
Tranſ. N°. 195. quibus
adjungat ea, quæ Whiſtonus etiam addiditin Tractatu of the dipping
Needle, tumque fatebitur hanc hypotheſin eſſe adeo ſimplicem,
adeo veroſimilem, ut ad id, quod fere demonſtratum eſt, proxi-
me accedat:
nolumus tamen hæc, quæ modo veroſimilia ſunt, pro
abſolute demonſtratis obtrudere, cum quotidiana doceat experien-
tia, quam facile in rerum cauſis aſſignandis hallucinemur, pruden-
tiamque ferè divinam, &
lentiſſimam in Phyſicis feſtinationem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index