Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
231
231 (147)
232
232 (148)
233
233 (149)
234
234 (150)
235
235 (151)
236
236 (152)
237
237 (153)
238
238 (154)
239
239
240
240
< >
page |< < (148) of 434 > >|
232148CHRISTIANI HUGENII
PROPOSITIO XVI.
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
FIgura quævis, ſive linea fuerit, ſive ſuperſi-
cies, ſive ſolidum;
ſi aliter at que aliter ſuſpen-
datur, agiteturque ſuper axibus inter ſe paralle-
lis, quique à centro gravitatis figuræ æqualiter di-
ſtent, ſibi ipſi iſochrona eſt.
Proponatur magnitudo quævis, cujus centrum gravitatis
E punctum, ſitque primo ſuſpenſa ab axe, qui per F intel-
22TAB. XXI.
Fig. 3.
ligitur hujus paginæ plano ad angulos rectos.
Itaque idem
planum erit &
planum oſcillationis. In quo ſi centro E, ra-
dio E F, deſcribatur circumferentia F H G, ſumptoque in
illa puncto quovis, ut H, magnitudo ſecundò ſuſpendi intel-
ligatur ab axe in hoc puncto infixo, atque agitari, manente
eodem oſcillationis plano.
Dico iſochronam fore ſibi ipſi agi-
tatæ circa axem in F.
Intelligatur enim dividi magnitudo propoſita in particu-
las minimas æquales.
Itaque, quia in utraque illa ſuſpenſio-
ne idem manet oſcillationis planum, reſpectu partium ma-
gnitudinis;
manifeſtum eſt, ſi ab omnibus particulis, in quas
diviſa eſt magnitudo, perpendiculares cadere concipiantur
in dictum oſcillationis planum, illas utraque ſuſpenſione oc-
currere ipſi in punctis iisdem.
Sint autem hæc puncta ea
quæ apparent in ſpatio A B C D.
Quum igitur E ſit centrum gravitatis magnitudinis pro-
poſitæ, ipſaque proinde circa axem, qui per E punctum
erectus eſt ad planum A B C D, quovis ſitu æquilibrium
ſervet;
facile perſpicitur, quod ſi punctis omnibus ante di-
ctis, quæ in ſpatio A B C D ſignantur, æqualis gravitas
tribuatur, eorum quoque omnium centrum gravitatis futu-
rum eſt punctum E.
Quod ſi vero, ut fieri poteſt, in pun-
cta aliqua plures perpendiculares coincidant, illa puncta
quaſi toties geminata intelligenda ſunt, gravitatesque toties
multiplices accipiendæ.
Atque ita conſideratorum, patet
rurſus centrum gravitatis eſſe E punctum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index