Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
151
151 (137)
152
152 (138)
153
153 (139)
154
154 (140)
155
155 (141)
156
156 (142)
157
157
158
158 (144)
159
159 (145)
160
160 (146)
< >
page |< < (219) of 361 > >|
233219SECTIO DECIMA. confirmatur ex eo quod culmen montis Pici per decem fere menſium ſpa-
tium ſit nive obtectum, dum in ipſa Teneriffæ inſula nunquam ut ferunt
ningit.
Igitur non abſurde denſitates mediæ cenſeri poſſunt diminui in ratio-
ne ut (22000 + x)2 ad 220002, ut §.
27. aſſumtum fuit; dum elaſtici-
tates ubique decreſcant in ratione ut 22000 + x ad 22000;
neque enim hæ
in iisdem à ſuperficie terræ altitudinibus differre poſſunt, niſi à cauſis fortuito
ſupervenientibus &
parum durantibus.
§. 30. In terris, quæ intra quadrageſimum & ſexageſimum latitudi-
nis gradum continentur, probabile eſt denſitates in eadem proxime ratione
decreſcere qua elaſticitates;
hancque ob rationem volui periculum facere,
quænam inde refractionum theoria oriatur, qua de re nunc quædam adjiciam.
Digreſsio de refractione radiorum per atmoſphæ-
ram transeuntium.
(α) Proprietas eſt notiſſima radiorum ex uno medio in aliud inciden-
tium eaque innumeris experimentis confirmata, quod angulus incidentiæ ad
angulum refractionis conſtantem ſervat rationem:
præterea etiam patet,
ſi refractio fiat infinite parva, id eſt, ſi differentia utriusque ſinus rationem
habeat infinite parvam ad alterutrum ſinum, fore ut ſinus anguli, qui inter-
cipitur inter radium incidentiæ prolongatum &
radium refractum, eandem
habeat rationem ad ſinum totum, quam habet differentia ſinuum angulo-
rum incidentiæ &
refractionis ad coſinum anguli incidentiæ. Illum vero,
quem modo allegavi, angulum interceptum inter radium incidentiæ prolon-
gatum &
radium refractum, deinceps vocabo angulum refractionis differentia-
lem.
Exinde ſequitur, quod ſit cæteris paribus ſinus anguli refractionis differen-
tialis proportionalis ſinui anguli incidentiæ diviſo per coſinum ejusdem anguli.
(β) Experimenta porro docent, ſi radius ex aëre in aërem diverſæ ab
altero denſitatis incidat, eſſe angulum refractionis differentialem cæteris pari-
bus differentiæ denſitatum proportionalem.
Experimenta autem hanc in rem, quantum fieri poteſt, ſumta fuerunt
à D.
Hauksbée, accuratiſſime, tum de aëre admodum condenſato,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index