Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia
page |< < (206) of 300 > >|
233206APPARATVS ros abſtractos, ideſt, abſque eo quod illis res vllæ ſenſibiles ſubſint. reliquæ vero quatuor quoniam quantita-
tes prædictas in rebus materialibus, aut ſenſibilibus cõſtitutas contemplantur, propterea medię vocã tur, me-
diæ enim ſunt inter puras Mathematicas, &
naturalem Philoſophiam. Prædictæ duæ vocantur ſubalter-
nantes, reliquæ verò quatuor ſubalternatæ:
quidautem ſit hæc ſubalternatio mox apparebit.
3 Ex medijs, & ſubalternatis prima ſit Optica, ſeu Perſpectiua, quæ de radijs viſus, & lucis, ideſt, de Vi-
ſione, &
Lumine tractat, quamuis a Viſione ſola ſit denominata. quia vero in prædictis radijs conſiderat li-
neas, angulos, atq;
hinc ſuperficies, pyramides, conos, axes, & c. quæ ad Geometriæ obiectum pertinent, ijſq;
vtitur in demonſtrando accidentia viſus, & illuminationis, ideo Geometriæ dicitur ſubalternari. eius ſunt
tres partes.
Prima, eſt de Directione, ideſt, viſione, & illuminatione directa, ideſt, quæ fit per lineas rectas ſimpli-
ces, quod accidit quotieſcumque per vnicum medium, vt per ſolum aerem, &
ſine ſpeculo fit viſio, & illu-
minatio.
Secunda, eſt de Reflexione, ideſt, de viſione, & illuminatione reflexa, quę per ſpeculum fiunt, hęc propri@
dicitur Catoptrica, ſiue Specularia;
de admirandis enim ſpeculorum accidentibus demonſtrat.
Tertia, de Refractione, ideſt, viſione, & illuminatione refracta, quæ per radios fractos fiunt; quod accidit
cum radij per plura media, ideſt, diuerſæ tranſparentiæ, vt per aerem, &
aquam tranſeunt; hæc propriè dici-
tur Dioptrica.
Quarta, Mechanica, quæ de Machinis agit, ſiue vt ait Ariſtoteles verſatur circa artificiata, ſicuti naturali@
circa naturalia:
de ſex Machinis præcipuis, Libra, Vecte, Trochlea, Axe in Peritrochio, Cuneo, Cochlea
egregia demonſtrat:
& quia in eis conſiderat quantitates virium mouentium, ponderum, motuum, tempo-
rum, quibus mouentur, &
Machinas ipſas tanquam lineas quaſdam circa centra reuolutas, ideo Geometriæ
ſubalternatur, ideſt, Geometricè demonſtrat.
Eius pars ſubtiliſſima eſt, quæ centra grauitatis in planis, a@
ſolidis perſcrutatur.
Quinta, Muſica, quæ quoniam conſiderat quantitatem diſcretam in ſonis, & vocibus, ſeu numerum ſono-
rum ſonoſq;
reducit ad numeros, ideo in demonſtrando Arithmetica indiget, vnde & Arithmeticè demon-
ſtrat, Arithmeticæque ſubalternatur:
præcipuè vero circa conſonantiarum omnium naturam, & rationem,
&
accidentia verſatur.
Sexta, eſt Aſtronomia omnium nobiliſſ@a, cuius eſt totam Mundi Fabricam dęſcribere. quod perficit
demonſtrando de ſingulis mundi partibus Planetis, &
Stellis, Locum, Figuram, Motum, Magnitudinem,
Illuminationem, &
Vmbram, v. g. oſtendit terram eſſe in medio Mundi, eſſe ſphæricam, quieſcentem, vt à
Sole illuſtretur, qualem vmbram efficiat.
hæc Geometriæ ſubalternatur quod haſce mundanas quantitates
contempletur, ſubordinatur etiam Arithmeticę quatenus cæleſles motus diſcretos facit, vnde paſſim nume-
ris vtitur.
Aſtronomicæ partes cenſentur Tractatus de Sphæra, Thcoricæ Planetarum, Tabulæ Aſtrono-
micæ, Computus Eccleſiaſticus, Gnomonica, quæ Solis vmbras obſeruat, cuius pręcipuum munus eſt ſolaria,
&
ſcioterica Horologia conſtruere: Geographia, quæ totam terræ ſuperficiem, atque omnes eius prouin-
cias, &
loca etiam reſpectu cęli deſcribit: Aſtrologia, ſeu ludiciaria, cuius eſt futura prædicere etiam vul-
go pars Aſtronomiæ putatur, ſed immeritò, quia etſi nihil ferè demonſtret conatur tamen per cauſas natura-
les, non Mathen aticas demonſtrare, quare pars phyficæ cenſenda eſt.
Verum quidem eſt hoſce Aſtro-
logos nonnulla rerum Aſtronomicarum cognitione indigere, præſertim calculo, vnde ſibi Aſtrologię no-
men vſurparunt.
Atque hæ ſunt ſex ſcientiæ Mathematicæ ſpeculatiuæ, quibus reſpondent totidem
practicæ ſequentes.
Mathematicarum practica ſex.
1 GEometria practica, cuius eſt menſurare altitudines turrium, montium, profunditates puteorum, di-
ſtantias locorum, ſuperficies agrorum, &
c. Idque etiam per ſolum vllum. metitur etiam ſoliditates
corporum, quæ paffim militares Duces, &
Agrimenſores operantur.
2 Arithmetica practica, ſeu ſupputatrix, cuius pars mirabilis eſt Algebra.
3 Perſpectiua practica, quæ Pictoribus, Sculptoribus, & Architectoribus maximè vſui eſt. Huius pa@
pulcherrima eſt Scenographia, quæ ſcenarum receſſus perbelle mentitur.
4 Mechanica practica, quam qui profitentur hodie vulgo dicuntur, Ingegnieri; huius aſt varias machi-
nas conſtruere, quibus parua vi ingentia pondera, imo quæuis pondera mouere, ac transferre poſſint, hæc nõ
ſolum domi, ſed militiæ maximè neceſſaria eſt.
5 Muſica practica, quæ duplex eſt; altera docet cantilenas & ſonationes muſicis modulis cõponere, quæ
Melopoeia græcis dicitur.
eam nunc vulgo vocant, II Contrapunto. Altera eſt ipſa Cantatrix, & Pulſatrix,
quæ ad actum cantilenas, &
ſonationes tam vocibus, quam inſtrumentorum ſonis reducit.
6 Aſtronomia practica, quæ ſyderum motus ope. Tabularum Aſtronomicarum ad calculum reuocat,
luminarium defectus, planetarum aſpectus prædicit, cœli thema ad quoduis tempus conſtituit.
Gnomo-
nica practica, quę Horologia deſcribit;
Varij vſus inſtrumentorum, Aſtrolabij, Sphæræ, Globi, practici
ſunt, &
c.
Prædictæ practicæ habent ſuarum effectionum demonſtrationes, vnde veræ ſunt ſcientiæ; quod ſi vt paſ-
ſim fit ſine demonſtratione tradantur, puræ practicæ appellan@ur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index