Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
231
231 (219)
232
232 (220)
233
233 (221)
234
234 (222)
235
235 (223)
236
236 (224)
237
237 (225)
238
238 (226)
239
239 (227)
240
240 (228)
< >
page |< < (222) of 672 > >|
234222Diſſertatio Octaua. cinerem decutiunt, verùm etiam alterius ligni igniculos iuuant
ſuo impulſu, vt validiùs ad interiores partes peruadant, &
maiore
copiâ diſſolutæ ſulphureæ particulæ vnâ cum Spiritibus vehemen-
tiùs erumpant.
Maur. Pertinet etiam ad flam mæ ſpeciem exhibendam fumoſa
exhalatio ſulphureis illis particulis atque ſpiritibus commiſta;
nam
multo maiorem flammam ex accenſis lignis aſcendere obſeruamus,
quàm ex candentibus carbonibus, etiamſi follium flatu exciten-
tur;
quia videlicet lignum humore abundat, quo caret carbo. Si
enim animum aduertiſtis, non videtur ignis per ſe lucere, multa
quippe comburit, quin ad ea pertingat flamma conſpicua, aut
tangantur à carbonibus:
an non ſæpè cremantur carnes in craticu-
la, aut in veru, quin à ſubiectis prunis ardentibus tangantur?
&
tabula, à candelæ flammâ aſcendente diſtans quatuor aut quin-
que digitos, non ne ignem æquè concipit, ac ſi flammæ admoue-
retur?
& ferrum ex igne eductum, poſtquam lucere deſijt, adhuc
tamen ignitum, ſi ligneam materiam tangat, vtique nigra vſtio-
nis veſtigia in eâ imprimit multò citiùs, quàm ſi ardens pruna ad-
hibita fuiſſet.
Hinc manifeſtum eſt ad flammæ rationem pertinere
fumum, *eſt enim flamma ſpiritûs ſicci ardor*, vt ait Ariſtoteles
lib.
1. Meteor. ſumm. 2. cap. 1. & Meteor. lib. 4. ſumm. 3. cap. 2.
*Flamma, ſpiritus aut fumus ardens eſt: * ideò corpora inflamma-
bilia dicit *quæcunque non bumida exiſtentia, exhalabilia ſunt*,
*maximè autem quæcunque fumum emittunt:
* ſuperiùs verò dixe-
rat, *exhalatio est à calido vſtiuo communis excretio ſicci &
*
*bumidi ſimul.
Eſt autem lignei quidem corporis exhalatio*
*Fumus.
*
Grad. In remtamen præſentem, vt opinor, non eſt opus ſcru-
pulosè hærere in vocabulis, cum eodem Ariſtotele aſſerente,
*Lignorum igitur exhalatio, Fumus;
ceræ autem, & thuris, & *
*picis, &
talium, & eorum, quæcunque habent picem, aut talia*,
*Fuligo;
olei autem, & eorum quæcunqne oleoſa ſunt, Nidor, & *
*quæcunque minimè ardent ſola, quia paucum ſicci habent.
* Sed
Fumi vocabulo complecti poſſumus eas omnes eXpirationes, quæ
flammæ ſpeciem induere poſſunt, ex quacunque tandem materiâ
halitùs ille expiret.
In Diario Nautico Nauigationis Hollando-
rum ad Arcton part.
3. die 27. Octobris 1596, quando coacti ſunt
hyemem tranſigere in Nouâ Zemblâ, longamque noctem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index