Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (150) of 434 > >|
234150CHRISTIANI HUGENII
Sit figura A B C, cujus centrum gravitatis E, ſuſpenſa
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
ab axe qui, per F punctum ad planum quod conſpicitur,
erectus ſit.
Ponendoque diviſam figuram in particulas mini-
22TAB. XXII.
Fig. 1.
mas æquales, à quibus omnibus, in dictum axem, perpen-
diculares cadere intelligantur:
eſto, per ſuperius oſtenſa,
inventum planum H, cujus multiplex per numerum dicta-
rum particularum, æquetur quadratis omnibus dictarum
perpendicularium.
Applicatoque plano H ad rectam F E,
fiat longitudo F G.
Dico hanc eſſe longitudinem penduli
ſimplicis, iſochronas oſcillationes habentis magnitudini
A B C, agitatæ circa axem per F.
Quia enim ſumma quadratorum, à diſtantiis ab axe F,
applicata ad diſtantiam F E, multiplicem ſecundum par-
tium numerum, facit longitudinem penduli ſimplicis iſo-
chroni .
Iſti vero quadratorum ſummæ æquale ponitur 33Prop. 6.
huj.
num H, multiplex per eundem particularum numerum.
Er-
go &
planum H, multiplex per eundem particularum nu-
merum, ſi applicetur ad diſtantiam F E, multiplicem ſe-
cundum particularum numerum;
ſive, omiſſa communi mul-
tiplicitate, ſi planum H applicetur ad diſtantiam F E;
o-
rietur quoque longitudo penduli ſimplicis iſochroni.
Quam
proinde ipſam longitudinem F G eſſe conſtat.
quod erat de-
monſtrandum.
PROPOSITIO XVIII.
SI ſpatium planum, cujus multiplex ſecundum
numerum particularum ſuſpenſæ magnitudinis,
æquetur quadratis diſtantiarum ab axe gravitatis,
axi oſcillationis parallelo;
id, inquam, ſpatium
ſi applicetur ad rectam, æqualem diſtantiæ inter
utrumque dictorum axium, orietur recta æqualis
intervallo, quo centrum oſcillationis inferius eſt
centro gravitatis ejusdem magnitudinis.
Eſto magnitudo A B C D, cujus centrum gravitatis E;
44TAB. XXII.
Fig. 2.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index