Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
< >
page |< < (213) of 530 > >|
235213DE ARCHITEC. LIB. V. poſt verba illa, in tectis ſtadijs exercerentur, ſubſtituenda clauſula, Proxime autem
xystum, inde, Faciunda autem xysta, &
c. Rurſum, Poſt xyſtum autem.
Quas Græci πε{ει}δρόμι{δι}ας. ] Ita hoc loco, & lib. VI. cap. X. legitur, ſed
in meliorib{us} codicib{us} παρα{δι}ρόμιδας ſcribitur.
Noſtri xyſta appellant. ] Xyst{us} & xyſtum, cum apud Græcos idem
ſigniſicent, apud Latinos nonnihil habent diſcriminis.
Nam xystos hi vocant portic{us}
tect{as}, vbi athletæ per hyemem exercebantur:
xysta autem ſubdiales ambulatio-
nes, vbi ſudo cœlo ſu{as} exercebant palæſtr{as}, qu{as} illi παρα{δι}ρόμιδας appellant.
Ter-
tullian{us} lib.
ad martyres, xystarchen vocat eum, qui xysto præeſt, quam dictionem
inueni etiam in Græca inſcriptione baſis ſtatuæ erectæ ab Hermodoro Hermopolita-
no patri Demetrio.
Ea nunc iacet inter Quirinalem & Capitolium in qua reperi{as}
pancratiasten, &
periodonicen dictum, quorum ille dicitur qui pugil & lucta-
tor eſt, hic verò qui olympia, nemea, Pythia, &
isthmia vicerit. Xystichum dici
qui certat, teſtatur marmor hac inſcriptione,
L. THENODORVS XYSTICHVS
PARIDI THYMELICO BENE
MERENTI FECIT.
De portub{us}, & ſtructuris in aqua faciendis.# CAP. XII.
DE opportunitate autem portuum non eſt prætermit-
tendum, ſed quibus rationibus tueantur naues in his ab
tempeſtatibus, explicandum.
Hi autem naturaliter
ſi ſint poſiti, habeantq́;
acroteria ſiue promontoria pro-
currentia, ex quibus introrſus curuaturæ ſiue verſuræ
ex locis natura fuerint conformatæ, maximas vtilita-
tes videntur habere.
Circum enim porticus, ſiue naualia ſunt facienda,
ſiue ex porticibus aditus ad emporia, turresq́;
ex vtraque parte collocan-
dæ, ex quibus catenæ traduci per machinas poſsint.
Sin autẽ non natura-
lem locum, neque idoneum ad tuendas ab tempeſtatibus naues habueri-
mus, ita videtur eſſe faciendum, vti ſi nullum flumen in his locis impedie-
rit, ſed erit ex vna parte ſtatio, tunc ex altera parte ſtructuris ſiue aggeri-
bus expediantur progreſſus, &
ita conformandæ portuum concluſiones.
Eæ autem ſtructuræ, quæ in aqua ſunt futuræ, videntur ſic eſſe faciendæ,
vti portetur puluis à regionibus, quæ ſunt à Cumis continuatæ ad pro-
montorium Mineruæ, isq́;
miſceatur vti in mortario duo ad vnum reſ-
pondeant:
deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcæ ſtipitibus robu-
ſtis &
catenis incluſæ in aquam demittendæ, deſtinandæq́; firmiter. De-
inde inter eas ex tranſtillis inferior pars ſub aqua exæquanda &
purgan-
da, &
cæmentis ex mortario materia mixta (quemadmodum ſuprà ſcri-
ptum eſt) ibi congerendum, donicum compleatur ſtructuræ ſpatium,
quod fuerit inter arcas.
Hoc autem munus naturale habent ea loca,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index