Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
< >
page |< < (214) of 530 > >|
236214M. VITRVVII POLL. ſuprà ſcripta ſunt. Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi,
deſtinatæ arcæ non potuerint contineri, tunc ab ipſa terra ſiue crepidine
puluinus quàm firmiſsime ſtruatur.
Isq́, puluinus exæquata ſtruatur pla-
nicie minus quàm dimidiæ partis:
reliquum, quod eſt proxime littus, pro-
clinatum latus habeat.
Deinde ad ipſam aquam & latera, puluino circi-
ter ſeſquipedales margines ſtruantur æquilibres ei planitiæ, quæ ſuprà
ſcripta eſt.
Tunc proclinatio ea impleatur arena, & exæ quetur cum mar-
gine in planitia puluini.
Deinde inſuper eam exæquationem pila quam
magna conſtituta fuerit, ibi ſtruatur, eaq́;
cum erit extructa, relinquatur
ne minus quàm duos menſes, vt ſicceſcat.
Tunc autem ſuccidatur margo,
quæ ſuſtinet arenam.
Ita arena fluctibus ſubruta efficiet in mare pilæ
præcipitationem.
Hac ratione quotieſcunque opus fuerit, in a quam po-
terit eſſe progreſſus.
In quibus autem locis puluis non naſcitur, his ra-
tionibus erit faciendum, vti arcæ duplices relatis tabulis &
catenis colli-
gatæ in eo loco, qui finitus erit, conſtituantur, &
inter deſtinatas creta
meronibus ex vlua paluſtri factis calcetur.
Cum ita bene calcatum &
quàm denſiſsime fuerit, tunc cochleis, rotis, tympanis collocatis, locus qui
in ea ſeptione finitus fuerit, exinaniatur ſicceturq́;
, & ibi inter ſeptiones
fundamenta fodiantur.
Si terrena erunt, vſq; ad ſolidum craſsiora quàm
murus, qui ſupra futurus erit, exinaniatur, ſicceturq́;
, & tunc ſtructura ex
cæmentis, calce &
arena compleatur. Sin autem mollis locus erit, palis
vſtulatis alneis, aut oleagineis, aut robuſteis configatur, &
carbonibus
compleatur:
quemadmodum in theatrorum & muri fundationibus eſt
ſcriptum.
Deinde tunc quadrato ſaxo murus ducatur iuncturis quàm
longiſsimis, vti maxime medii lapides coagmentis contineantur.
Tunc
qui locus erit inter murum, ruderatione ſiue ſtructura compleatur.
Ita
erit vti poſsit turris inſuper ædificari.
His perfectis naualiorum ea erit ra-
tio, vt conſtituantur ſpectantia maximè ad ſeptentrionem:
nam meri-
dianæ regiones propter æſtus, cariem, tineam, teredines, reliquaq́;
beſtia-
rum nocentium genera procreant, alendoq́;
conſeruant, eaq́; ædificia mi-
nime ſunt materianda propter incendia.
De magnitudinibus autem ſi-
nitio nulla debet eſſe, ſed faciunda ad maximum nauium modum, vti &

ſi maiores naues ſubductæ fuerint, habeant cum laxamento ibi collocatio-
nem.
Quæ neceſſaria ad vtilitatem in ciuitatibus publicorum locorum
ſuccurrere mihi potuerunt, quemadmodum conſtituantur &
perfician-
tur, in hoc volumine ſcrip ſi.
Priuatorum autem ædificiorum vtilitates,
&
eorum ſymmetrias in ſequenti volumine ratiocinabor.
IN CAPVT XII. ANNOTAT.
De opportunitate portuum nõ eſt prætermittendum. ] Port{us}
eſt loc{us} concluſ{us}, quò portantur merces, &
inde exportantur, vt apud

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index