Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
231 217
232 218
233 219
234 220
235 221
236 222
237 223
238 224
239 225
240 226
241 227
242 228
243 229
244 230
245 231
246 232
247 233
248 234
249 235
250 236
251 237
252 238
253 239
254 240
255 241
256 242
257 243
258 244
259 245
260 246
< >
page |< < (223) of 361 > >|
237223SECTIO DECIMA.
§. 31. Ex iis quæ de agitatione particularum aërearum, à quâ utique
calor aëris pendet, præſertim vero, quæ §.
10. monita fuerunt, apparet gra-
dum eundem caloris aëri ineſſe, quoties eadem ratio intercedit inter ejus ela-
ſticitatem atque denſitatem;
elaſticitatem indicat barometrum; denſitatem
concludimus ex gravitate aëris ſpecifica;
atque inde ut vidimus §. 10, gradus
obtineri poterit caloris fixus, ſi aquæ bullientis calor incertus videatur, prouti
D°.
Fahrenheid obſervatus fuit pendere à pondere atmoſphæræ incumbentis.
Inſtrumenta quæ ſingulis momentis denſitatem aëris indicant facile excogitari
poſſunt atque à multis deſcripta fuerunt.
Notandum hic eſt rationem illam modo dictam inter aëris elaſticitatem
ejuſque denſitatem ſimul exhibere altitudinem aëris homogenei, &
quia nobis
deinceps ſermo erit de iſta altitudine, convenit illam recte prius definire, quam
ad alia pergamus.
§. 32. Si fingamus columnam aëream verticalem uniformis denſitatis
&
cum mercurio barometri ad æquilibrium compoſitam, erit altitudo illius
columnæ altitudo quam voco aëris homogenei pro data denſitate.
Et quia aëris mediocriter denſi gravitas ſpecifica eſt ad gravitatem ſpe-
cificam mercurii ut 1 ad 11000 ipſaque altitudo media mercurii in barometro
pro locis parum à ſuperficie maris elevatis ſit 2 {1/3} ped.
Pariſ. erit altitudo aëris
homogenei mediocriter denſi 25666 pedum.
Patet ex iſta definitione altitudines illas, de quibus nunc dicimus, eo
minores eſſe, quo denſior eſt aër, cui altitudo reſpondere debet, &
quo mi-
nor eſt altitudo mercurii in barometro.
Igitur ſi idem ſit caloris gradus in mon-
tibus &
in ſuperficie maris, eadem quoque erit utrobique altitudo aëris ho-
mogenei, quia pro eodem caloris gradu aëris denſitas rationem ſequitur aëris
elaſticitatis ſeu altitudinis mercurii in barometro.
Apparet porro altitudinem
aëris homogenei in ſuperficie maris admodum decreſcere ab æquatore verſus
polos, quia frigus intenditur denſitaſque aëris augetur manente elaſticitate &

in iiſdem regionibus minorem eſſe tempore hyemali quam æſtivo.
§. 33. Multa ſunt quæ ad motum aëris definiendum pertinent, quo-
rum ſolutio pendet ab altitudine aëris homogenei:
Inter hæc etiam eſt propa-
gatio ſoni ejuſque celeritas:
Quamvis enim celeritas ſoni diverſimode

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index