Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (213) of 376 > >|
237213LIBER IX. CAPUT IV. Sol cum ſit ad occidentem, Luna autem inter orientem et occidentem
medias coeli teneat regiones, quod dimidia parte coeli ſpatio diſtet a So-
le, item dimidiam candentiae converſam habere ad Terram.
Inter Solem
vero et Lunam cum diſtet totum mundi ſpatium, et Lunae orientis or-
bem ſol retroſpiciens, cum tranſit ad occidentem:
eam, quod longius ab-
ſit a radiis remiſſam, quartadecima die plena rota totius orbis mittere
ſplendorem:
reliquosque dies decreſcentia quotidiana ad perfectionem lu-
nar is menſis, verſationibus et curſu, a ſole revocationibus ſubire rotam,
radiosque ejus etiam menſtruas dierum eſſicere rationes.
Uti autem Ari-
ſtarchus Samius, mathematicus, vigore magno rationes varietatis diſcipli-
nis de eadem reliquit, exponam.
Non enim latet Lunam ſuum propri-
umque non habere lumen;
ſed eſſe uti ſpeculum, et a Solis impetu reci-
pere ſplendorem.
Namque Luna de ſeptem aſtris circulum proximum
terrae in curſibus minimum pervagatur.
Itaque quot menſibus ſub rotam
Solis radiosque primo die antequam praeterit latens obſcuratur, et quo-
niam eſt cum Sole, nova vocatur:
poſtero autem die, quo numeratur ſe-
cunda, praeteriens a Sole, viſitationem ſacit tenuem extremae rotundatio-
nis.
Cum triduum receſſit a Sole, creſcit, et plus illuminatur: quotidie
vero diſcedens, cum pervenit ad diem ſeptimum, diſtans a Sole occidente
circtier medias coeli regiones, dimidia lucet, et ejus quae ad Solem pars
ſpectat, ea eſt illuminata.
Quarto autem decimo die cum in diametro
ſpatio totius mundi abſit a Sole, perſicitur plena, et oritur cum Sol ſit
ad occidentem;
ideo quod totum ſpatium mundi diſtans conſiſtit contra,
et impetu Solis totius orbis in ſe recipit ſplendorem.
Septimodecimo die
cum Sol oritur, ea preſſa eſt ad occidentem.
Vigeſimo et altero die cum
Sol eſt exortus Luna tenet circiter medias coeli regiones, et id quod
ſpectat ad Solem habet lucidum;
in reliquis obſcura. Item quotidie cur-
ſum faciendo, circiter octavo et vigeſimo die ſubit radios Solis, et

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index