Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (225) of 672 > >|
237225De Flamma & Fumo. particulæ confluentes coniunctim auolant ex accenſis titionibus, ſi-
ue quia non ſecum rapiunt particulas aqueas miſtas cum terreis,
quę flammam reddunt conſpicuam, prout contingit, vbi plurimæ
ardentes prunę congeſtæ fuerint;
magnam enim igniculorum eru-
ptionem indicat vehemens calor, quem illæ excitant, immò &

multum vaporis attenuati ex prunarum congerie aſcendere mani-
feſtò prodit vmbra, quàm ex Solis radijs proijcit in pauimentum;
non tamen flamma vlla conſurgit, niſi fortè aliquando exigua quę-
dam &
breuis flammula quaſi perſpicua, maximè ſi flatu inci-
tentur.
Dand. In fumo ſalinas particulas ineſſe, non ex eo ſolùm con-
ſtat, quod oculos pungit &
vellicat lacrimas ciens, verùm etiam
ex carnibus, alijſue ſubiecto fumo exſiccatis, quæ &
ab humore
aqueo, haud ſecùs ac ſale ſalita, liberantur, ne corrumpantur,
ſed vt diutiùs ſeruentur, &
guſtata ſalſum quid ſapiunt. Terram
verò ſimul eſſe permiſtam docet tùm Cadmia fornacum, tum fuli-
go caminis adhęrens, &
lebetibus aut ollis flammam excipienti-
bus non ex lignis tantummodo, ſed &
ex oleo ac pinguibus liquo-
ribus excitatam.
Demum ad flammam requiri humorem ſatis
perſuadent odorati quidam paſtilli ex ſiccis aromatibus com-
poſiti, qui, niſi pingue aliquid contineant, prunis iniecti,
aut ſubiectâ candelâ accenſi non abeunt in flammam, ſed
in fumum ſoluuntur, &
ſenſim extabeſcunt in cinerem.
Grad. Ariſtoteles pariter hanc particularum permiſtionem in
fumo agnouit Problem.
ſect. 12. quęſt. 1. 2. 4. & 9. quęrens, Cur
thymiamata, ſeu ſuffitus, ſuauiùs è longinquo oleant, quàm
propè;
eamque affert potiſſimam cauſam, quòd ignis materiam
illam accendens expirare faciat cum odoratis halitibus (nos Sul-
phureos diceremus) etiam terreas particulas, quę cum illis permiſtę
minùs gratum in naribus excitant odoris ſenſum:
in motu autem
progredientes particulę terreę ob ſuam grauitatem ſecedunt ab ha-
litibus odoratis, qui propterea magis ſinceri ſuauiùs ſenſum ti-
tillant.
Dand. Maneat ſua Ariſtoteli ſententia, quam non improbo:
ego autem ad hęc duplicem adderem cauſam: Prima eſt, qia exi-
lientes è thymiamate halitus propè ignem adhuc ſunt plure con-
fertim coniuncti, qui poſtmodum explicantur, &
dilatantur;
@c proinde plures in ſenſum odoratûs incurrentes illum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index