Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Page concordance

< >
Scan Original
21 6
22
23 7
24
25 8
26
27 9
28
29 10
30
31 II
32
33 12
34
35 13
36
37 14
38
39 15
40
41 16
42
43 17
44
45 18
46
47 19
48
49 20
50
< >
page |< < of 256 > >|
24LIBER turres ſunt proiiciendæ in exteriorem partem: vti cum ad murum ho-
ſtis impetu uelit appropinquare, a turribus dextra ac ſiniſtra lateribus
apertis, telis vulneretur.
Curandum maxime videtur, ut non facilis
ſit aditus ad oppugnandum murum:
ſed ita circundandum ad loca pre-
cipitia, &
excogitadum, uti portarum itinera nõ ſint directa, ſed σκ{αι}ὰ.
Nam cum ita factum fuerit, tunc dextrum latus accedentibus, quod
ſcuto non erit tectum, proximum erit muro.
Collocanda autem op-
pida ſunt non quadrata, nec procurrẽtibus angulis, ſed circuitionibus,
uti hoſtis ex pluribus locis cõſpiciatur.
In quibus enim anguli procur-
runt, difficiliter defenditur, ꝙ angulus magis hoſtem tuetur ꝗ̃ ciuem.
Craſſitudinem autem muriita faciendam cẽſeo, uti armati homines,
ſupra obuiam uenientes alius alium, ſine impeditione preterire poſſint:
dum in craſſitudine perpetuæ taleæ oleagineæ uſtilatæ quãcreberrime
inſtruantur, uti utræ muri frontes inter ſe (quẽadmodum ſibulis) his
taleis colligatæ, æternam habeant firmitatem.
6[Figure 6]a taleæ fibu-
latæ
a
Nam ei materiæ, nec tempeſtas, nec caries, nec uetuſtas poteſt nocere:
ſed ea & in terra obruta, & in aqua collocata, permanet ſine uitiis utilis
ſempiterno.
Ita non ſolum in muro , ſed etiam in ſubſtructionibus:
quique parietes murali craſſitudine erunt faciendi, hac ratione religati,
non cito uitiabuntur.
Interualla autem turrium ita ſunt facienda, ut
ne longius ſit alia ab alia, ſagittæ emiſſione:
uti ſiqua oppugnetur, tum a
turribus quæ erunt dextra ac ſiniſtra, ſcorpionibus, reliquiſ telorum
miſſionibus, hoſtes reiiciantur.
Etiam contra, interior turrium diui-
dendus eſt murus, interuallis tam magnis ꝗ̃ erunt turres, ut itinera ſint
interioribus partibus turrium contignata:
ne ea ferro fixa.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index