Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
21
21 (15)
22
22 (16)
23
23 (17)
24
24 (18)
25
25 (19)
26
26 (20)
27
27 (21)
28
28 (22)
29
29 (23)
30
30 (24)
< >
page |< < (18) of 778 > >|
2418ALHAZEN luces & colores tantùm. Iam ergo declaratũ eſt, quòd uiſus nõ tingitur ex coloribus & formis lucis
tinctura fixa:
& declaratũ eſt, quòd formę lucis & coloris non admiſcẽtur in aere & corporibus dia-
phanis:
& quòd uiſus multi cõprehendunt ipſos in aere, & in eodem tempore, & quilibet eorũ com
prehendit ipſos ſecundum pyramidem, quæ diſtinguitur inter ipſos & centrum uiſus.
31. Colores uiſibilium in obiect is corporib{us} illuminantur, & obſcur antur præcipuè, pro lucis
qualitate & obiectorum corporum colorib{us}. Vide 3 n.
QVare uerò nõ appareant omnes formę omniũ corporũ uel colorũ ſuper omnia corpora op-
poſita, ſed quædam appareant, quædã non:
nõ eſt: niſi quando color fuerit fortis, & lux, quæ
eſt in corpore, fuerit fortis, & lux, quę eſt in corpore, ſuper quod apparet forma coloris, debi
lis:
& hoc pertinet ad uiſum: quoniã iſtę formę colorũ nõ oriuntur ſuper corpora oppoſita illis, niſi il
luminẽtur, ſed ſuper corpora illuminata cũ quolibet lumine:
quoniã formę lucis & coloris eius ſem
per oriũtur ſuper omnia corpora oppoſita illis, quorũ remotio nõ eſt extranea, multa, fortis, lõga.
In
lucibus uerò hoc manifeſtatur.
Quoniã, quãdo fuerit experimẽtatũ omne corpus illuminatũ quoli
bet lumine, ita quòd fuerit lux ualde debilis, & fuerit experimẽtatũ ſecũdũ modos, quos declaraui
mus, [2 n] ſcilicet, ut ſit poſitũ in ſua oppoſitione corpus albũ, & illud corpus ſit in loco obſcuro, &
fuerit inter corpus illuminatũ, & locũ illũ obſcurũ foramen ſtrictũ:
inuenietur quòd ſuper illud cor
pus tũc apparebit lux, colores aũt nõ apparebũt, niſi ſecundũ modũ prędictũ:
quoniã declaratũ eſt
per inductionẽ, quòd formæ colorũ ſemper ſunt debiliores ipſis coloribus, & quãtò formæ fuerint
remotiores à ſuo principio, tantò erũt debiliores.
Et declaratũ eſt [2 n] per inductionẽ, quòd fortes
colores, quando fuerint in locis obſcuris, & fuerint luces, quæ ſunt ſuper ipſos, ualde debiles:
iſti co
lores apparebunt obſcuri, & nõ diſtinguentur à uiſu:
& quando fuerint in locis illuminatis, & fuerit
lux, quę eſt ſuper ipſos, fortis:
apparebunt colores, & diſtinguentur à uiſu. Et declaratũ eſt etiam per
inductionẽ, quòd, quando lux fortis fuerit ſuper formas colorũ apparentes ſuper corpora oppoſita
illis, latebunt uiſum, & nõ apparebunt, niſi quando lux fuerit remota.
Et etiã declaratum eſt, quòd,
quãdo lux fuerit fortis, & peruenerit ad uiſum, prohibebit ipſum ab apprehenſione rerũ uiſarũ non
apparentium in ſe multùm, & oppoſitarum illi tunc.
Et etiam declaratum eſt, [3 n] quòd uiſus non
comprehendit colores, niſi ex forma ueniente ad ipſum ex illo colore, & quòd comprehenſio ipſius
erit ſecundum uerticationes proprias.
Quando ergo inſpiciens aſpexerit corpus denſum, ſuper
quod oriebatur forma coloris:
non comprehendit illam formam, niſi ex ſecunda forma ueniente
ad ipſum ex illa forma:
& iſta forma ſecunda eſt debilior forma prima, quæ eſt ſuper illud corpus,
& prima forma eſt debilior ipſo colore.
Et uiſus non comprehendit illud corpus denſum, ſuper
quod apparet forma, niſi quando in eo apparuerit aliqua lux, ſiue lux ueniens cum forma coloris
ſuper ipſum orientis, ſiue illa lux cum alia.
Forma ergo ſecunda, quæ uenit ad uiſum ex prima for-
ma coloris:
uenit ad ipſum cum forma lucis, quæ eſt in illo corpore denſo, & color illius corporis
denſi, ſuper quod eſt iſta forma, comprehendetur à uiſu etiam in illa diſpoſitione.
Forma ergo co-
loris uenit ad uiſum cum forma ſecunda ueniente ad ipſum ex forma coloris, quæ eſt ſuper ipſum:

& forma coloris iſtius corporis, quæ uenit ad ipſum uiſum in illa diſpoſitione, eſt prima forma:
ui-
ſus autem non comprehendit illud, quod comprehendit, niſi ex uerticationibus proprijs:
& uerti-
catio propria, quæ eſt inter ipſum & corpus denſum, ſecundum quod comprehendit formam il-
lius corporis denſi, eſt eadem cum uerticatione ſua, ſecundum quam comprehendit formam ſe-
cundam uenientem ex forma coloris orientis ſuper illud corpus:
quoniam illa forma eſt in ſuper-
ficie illius corporis.
Viſus ergo cõprehendit ipſam ex uerticationibus, quæ ſunt inter ipſum & illud
corpus:
& ipſe comprehendit colorẽ ipſius ex uerticationibus, quę ſunt inter ipſum & illud corpus.
Et ſimiliter comprehendit uiſus lucem, quæ eſt in illo corpore, ex illis eiſdem uerticationibus.
Tres
ergo formæ uenientes ex illo corpore ad uiſum, comprehenduntur à uiſu ex eadem uerticatione:
&
quidem admixtæ.
Et ſormæ ſecundæ, quæ ueniunt ad uiſum ex forma coloris, quæ eſt ſuper cor-
pus oppoſitum illi, comprehenduntur à uiſu ſemper admixtæ cum forma coloris illius corporis, &
cum forma lucis eius.
Viſus ergo comprehendit ex congregatione duorum colorum formam diuer
ſam à forma cuiuslibet eorum.
Si ergo corpus, ſuper quod eſt forma, habuerit fortem colorem, e-
rit forma eius, quæ uenit ad uiſum, fortis:
& eſt prima forma, & eſt admixta cum ſecunda forma,
quæ uenit ad ipſum ex forma coloris uenientis ſuper illud corpus:
& iſta forma eſt debilis: quare
nõ apparet uiſui.
quoniam quando cum colore debili fuerit admixtus color fortis, ipſe ſcilicet color
fortis uincet debilem:
& ſimiliter inueniuntur ſemper colores & tincturæ, quando admiſcentur
inter ſe.
Forma uerò coloris non latet, quando lux eſt ſuper ipſam fortis, & cum albedine corporis.
Et iam declaratum eſt, [2 n] quòd lux fortis, quando uenit ad uiſum, prohibet uiſum à compre-
henſione formarum debilium.
Quando ergo ueniet ad uiſum lux fortis cum albedine corporis, ſu-
per quod cadit, prohibet ipſum à comprehenſione ſecundæ formæ debilis, quæ uenit ad ipſum
cum ea:
& ſi corpus, ſuper quod eſt forma coloris, fuerit album, & lux, quæ eſt ſuper ipſum, fuerit
debilis, & forma coloris, quæ eſt ſuper ipſum, fuerit debilis:
tunc forma lucis, quæ eſt in illo cor-
pore, quamuis ſit debilis cum albedine corporis, fortè uincet formam coloris, quę eſt ualde debilis,
& cum uenerit ad uiſum, non diſtinguetur forma illa à uiſu.
Et ſi corpus, ſuper quod eſt lux, fuerit al
bum, & color cum forma, quæ oritur ſuper ipſum, fuerit niger, aut obſcurus, non obſcurabitur illa
forma, niſi albedine illius corporis tantùm, & erit quaſi umbra, & comprehendet uiſus illud corpus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index