Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
< >
page |< < (218) of 530 > >|
240218M. VITRVVII
POLLIONIS DE ARCHI-
TECTVRA LIBER
SEXTVS.
*
PRAEFATIO.
ARISTIPPVS philoſophus Socraticus,
naufragio cum eiectus ad Rhodienſium li-
tus animaduertiſſet Geometrica ſchemata
deſcripta, exclamauiſſe ad comites ita dici-
tur, Bene ſperemus, hominum enim veſtigia
video:
ſtatimq́; in oppidum Rhodum con-
tendit, &
recta gymnaſium deuenit, ibiq́; de
philoſophia diſputans muneribus eſt dona-
tus, vt non tantum ſe ornaret, ſed etiam eis,
qui vnà fuerant, veſtitum, &
cætera quæ
opus eſſent ad victum, præſtaret.
Cum autem eius comites in patriam
reuerti voluiſſent, interrogarentq́;
eum, quidnam vellet domum renun-
ciari, tunc ita mandauit dicere, Eiuſmodi poſſeſsiones &
viatica liberis
oportere parari, quæ etiam è naufragio vnà poſſent enatare.
Nanq; ea ve-
ra præſidia ſunt vitæ, quibus neque fortunæ tempeſtas iniqua, neque pu-
blicarum rerum mutatio, neque belli vaſtatio poteſt nocere.
Non mi-
nus eam ſententiam augendo, Theophraſtus hortando doctos potius eſſe
quàm pecuniæ confidentes, ita ponit, Doctum ex omnibus ſolum neque
in alienis locis peregrinum, neque amiſsis familiaribus &
neceſſariis, ino-
pem amicorum:
ſed in omni ciuitate eſſe ciuem, difficilesq́; fortunæ, ſine
timore, poſſe deſpicere caſus.
At qui non doctrinarum, ſed felicitatis præ-
ſidiis putaret ſe eſſe vallatum, labidis itineribus vadentem, non ſtabili, ſed
infirma conflictari vita.
Epicurus verò non diſsimiliter ait, Pauca ſapien-
tibus fortunam tribuere, quæ autem maxima &
neceſſaria ſunt, animi
mentisq́;
cogitationibus gubernari. Hæc ita eſſe plures Philoſophi dixe-
runt, non minus etiam Poêtæ, qui antiquas Comœdias Græcè ſcripſe-
runt, &
eaſdem ſententias verſibus in ſcena pronunciauerunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index