Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of contents

< >
< >
page |< < (227) of 361 > >|
241227SECTIO DECIMA.log. {[√x - √(x - δ)] x [√D + √(D - δ)]/[√x + √(x - δ)] X [√D - √(D - δ)]} = {2n√As/L}
Corollarium 1.
§. 36. Omnis effluxus fit tempore finito quâ in re iſta quæſtio ab alte-
ra præcedente differt:
Ceſſat autem aër effluere, cum eſt x = δ, & tunc fit
n = {L/2√As} X log.
{√D + √(D - δ)/√D - √(D - δ)}.
Sit v. gr. A = 26000 ped. Paris. contineat vas propoſitum unum pedem
cubicum, foramen autèm habeat amplitudinem unius lineæ quadratæ, erit
L = 20736;
ponatur inſuper aërem intèrnum ab initio duplo fuiſſe den-
ſiorem externo;
eſt autem ut conſtat s = 15 {1/12} ped. Paris. Fiet igitur
n = {20736√3/√(181.
26000)} log. {√2 + 1/√2 - 1} = 29, 2,
quod ſignificat aërem utrumque ad æquilibrium compoſitum iri tempore
paullo majori quam viginti novem minutorum ſecundorum, poſt idque
omnem effluxum ceſſaturum.
Fieri autèm poteſt à contractione, quam flui-
da præ foramine patiuntur (vid.
ſect. IV.) & ad quam nullam fecimus in com-
puto attentionem, ut tempus iſtud augeatur fere in in ratione ut 1 ad √ 2.
Corollarium 2.
§. 37. Si fingatur aërem non immediate per foramen effluere, ſed
per longum tubum, non mutabitur propterea velocitas, ſi modo totius tubi
capacitas ſit veluti infinite parva ratione capacitatis, quæ in vaſe ipſo eſt;
Videtur autem denſitatem aëris, quamdiu in tubo eſt, eandem eſſe cum denſitate
aëris vaſi incluſi, nectamen, quod demonſtrabo inferius, elaſticitas aëris in tubo
major eſt elaſticitate aëris externi, qui tubum circumdat.
Conſequens inde
eſt, ventum aërem eſſe denſiorem aëre quieſcente, ſed non magis elaſticum:

attamen denſitatum differentia parvula quoque erit;
ventus enim, qui vel
30.
pedes ſingulis minutis ſecundis conficit, aërem vicinum, æque calidum
&
quietum, vix una milleſima ſeptingentiſſima parte denſitate ſuperabit.
Problema.
§. 38. Definire influxum aëris per foramen valde parvum in vas aëre
rariore plenum, poſito rurſus utrobique eodem caloris gradu.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index