Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
221 215
222 216
223 217
224 218
225 219
226 220
227 221
228 222
229 223
230 224
231 225
232 226
233 227
234 228
235 229
236 230
237 231
238 232
239 233
240 234
241 235
242 236
243 237
244 238
245 239
246 240
247 241
248 242
249 243
250 244
< >
page |< < (236) of 778 > >|
242236ALHAZEN eorum dupla diametri foraminis, quod eſt in ora inſtrumenti: & adæquẽtur ſuperficies eorum ue-
hementer per cõfricationem, quouſq;
ſint æquales & æquidiſtantes, & latera ſint recta: deinde po-
liantur.
Hoc autem completo, ſignetur in medio laminæ linea recta tranſiens per cẽtrum eius: & ſit
perpendicularis ſuper diametrum eius, ſuper cuius extrema ſunt lineæ duæ perpendiculares in in-
teriore p̀arte oræ inſtrumenti, & tranſeat in utramq;
partẽ: & ſignetur hæc linea ferro, ut deſcendat
in corpus laminæ, & remaneat ibi.
Deinde ponàt unum uitrorum cubicorum ſuper ſuperficiem la-
minæ, & applicet unum latus ſuorum laterum cum hac perpendiculari, & ponat mediũ lateris ui-
tri uerè ſuper centrum laminæ, & ponat corpus uitri ex parte foraminum.
Tranſibit ergo diameter
laminæ, ſuper cuius extrema ſunt duæ lineæ perpendiculares, per mediũ ſuperficiei uitri ſuperpo-
ſitæ laminæ.
Hac poſitione præſeruata, applicetur uitrum applicatione fixa per glutinũ tali modo,
ut poſsit euelli:
deinde accipiatur alterũ uitrum, & ponatur ultra primum, ſcilicet ex parte forami-
num, & applicetur aliqua ſuperficierũ eius ſuperficiei primi uitri:
hoc præſeruato, applicetur ſecun
dum uitrum laminæ applicatione fixa:
deinde accipiatur tertium uitrum, & applicetur ſecundo ui-
tro, & adæquetur ſuperficies eius cum duabus ſuperficiebus laterum ſecũdi uitri, & applicetur la-
minæ:
& ſic fiat de pluribus uitris, quouſq; perueniãt uitra ad oram perpendicularium ſuper ſuper-
ficiem inſtrumẽti, aut prope.
Cum ergo uitra fuerint applicata ſuperficiei laminæ ſecundũ poſitio-
nem prædictam:
tranſibit diameter laminæ, ſuper cuius extremitates ſunt duæ lineæ perpẽdicula-
res in extremitate inſtrumẽtí, per mediam ſuperficiem uitrorum ſuperpoſitorum laminæ:
altitudo
autem iſtorum uitrorũ in latitudine eſt dupla diametri foraminis:
ſed diameter foraminis eſt æqua
lis perpendiculari exeunti à centro foraminis ſuper ſuperficiẽ laminæ & ſuper diametrũ eius:
ergo
unaquæq;
perpendiculariũ exeuntium à centris ſuperficierum uitrorũ, ſcιlicet ſuperficierum per-
pendicularium ſuper ſuperficiẽ laminæ, ſecãtium diametrum oppoſitam duobus foramínibus, eſt
æqualís perpẽdiculari exeunti à centro foraminis ſuper ſuperficiẽ laminæ, & ſuper diametrũ lami-
næ:
& cadẽt perpẽdiculares exeuntes à cẽtris ſuperficierũ uitrorũ ad ſuperficiũ laminæ, ſuper dia-
metrum laminæ, ſuper cuius extremitates eſt perpẽdicularis, egrediens à centro foraminis.
Linea
ergo tranſiens per centra dubrũ foraminum, ſi extendatur in imaginatione ſecundũ rectitudinem,
tranſibit per cẽtra ſuperficierum uitrorum, ſcilicet ſuperficierum perpendiculariũ ſuper ſuperficiẽ
laminæ oppoſitæ duobus foraminibus.
Deinde experimẽtator accipiat regulã ſubtilẽ prædictã: &
erigat eam ſuper oram ipſius in ſuperficie laminę:
& ponat faciẽ eius, in qua ſignata eſt linea ex par-
te primi uitri, quod eſt ſuper centrum laminæ, & ponat regulam prope uitrum, & ponat finem lon-
gitudinis regulæ ſecantem diametrum laminæ perpendiculariter.
Hoc autem præſeruato, applicet
regulam laminæ applicatione fixa, íta ut poſsit euelli:
hac autẽ poſitione præſeruata in regula: tunc
linea, quæ eſt in ſuperficie regulæ, erit in ſuperficie medij circuli ex tribus circulis, ſignatis in inte-
riore parte oræ inſtrnmenti:
& tranſibit linea recta per cẽtra duorum foraminum, & per media ſu-
perficierum uitrorum, ſecans lineam, quę eſt in regula.
Hoc toto completo, ponatur inſtrumentum
in uas prædictum:
ſit autem uas uacuum aqua: & ponatur uas in ſole, & moueatur inſtrumentum,
quouſq;
lux ſolis tranſeat per duo foramina: & ſit lux apud ſecundum foramen æqualis: tunc igitur
intueatur experimẽtator ſuperficiem regulæ oppoſitam uitro:
& inueniet lucem exeuntem à duo-
bus foraminibus ſuper ſuperficiem regulæ:
& inueniet illud, quod circundat lucem ex ſuperficie
regulæ, obumbratum umbra oræ inſtrumenti:
& inueniet centrum uiſus ſuper lineam, quæ eſt in
ſuperficiè regulæ.
Hoc autem declarato, accipiat feſtucam ſubtilem, uel acum, & ponat illam ſuper
ſuperius foramen, & ponat extremitatem perpendiculariter ſuper centrum foraminis, & intueatur
lucem, quæ eſt ſuper regulam:
tunc inueniet umbram extremitatis feſtucæ ſuper centrum lucis, &
inueniet illam ſuper lineam, quę eſt in ſuperficie regulæ.
Tunc ergo accipiat experimentator pen-
nam intinctam incauſto, & ſignet ſuper extremitatẽ umbrę, quę eſt in medio lucis, quę eſt ſuper re-
gulam, punctum:
ergo erit iſtud punctum ſuper lineam, quę eſt in ſuperficie regulæ: deinde auferat
acum à ſuperiore foramine:
& ponat ipſam ſuper inferius foramen, ſcilicet quod eſt in ora: & ponat
extremitatem acus ſuper centrum foraminis:
& intueatur lucem, quę eſt ſuper regulam: tunc inue-
niet umbram extremitatis acus ſuper punctum, quod eſt in ſuperficie regulę:
deinde auferat acum,
& redibit umbra ad ſuum locum.
Declarabitur ergo ex hac experimentatione, quòd lux, quę eſt ſu-
per punctum, quod eſt in ſuperficie regulæ, eſt lux, quę tranſit per cẽtra duorũ foraminum.
Deinde
accipiat experimentator calamũ tinctum incauſto, & ſignet punctũ in uero medio ſuperficiei uitri
ex parte regulæ:
ſi uerò nõ comprehẽdat mediũ uitri, quò ad ſenſum: ſignet in ipſo duas diametros
ſecãtes ſe, & locus ſectionis eſt medium ſuperficiei uitri.
Hoc autem facto, intueatur lucem, quę eſt
ſuper regulam:
& inueniet umbram puncti, quod eſt in medio uitri ſuper punctum, quod eſt in ſu-
perficie regulæ.
Declarabitur ergo exhoc, quòd lux, quæ tranſit per duo centra duorũ foraminum,
tranſibit per punctum, quod eſt in medio uitri.
Hoc autem declarato oportet experimẽtatorem ui-
trum primum euellere, & ſignare in ſuperficie ſecundi uitri punctum medium, ut prius, & compo-
nere inſtrumentum ſecundò, & moueat ípſum, quouſq;
luxtranſeat per duo foramina: deinde in-
tueatur:
& inueniet lucem peruenientẽ ad centrum lucis, quę eſt in ſuperficie regulę: & eſt lux, quę
trãſit per cẽtra duorũ foraminũ.
Declarabitur igitur ex hoc, quòd lux, quę trãſit per cẽtra duorũ fo-
raminũ, trãſit etiã ք punctũ, quod eſt in medio ſuperficiei ſecũdi uitri:
& ſitus eius eſt ſitus lucis trã-
ſeuntis ք cẽtra duorũ foraminũ de ſuքficiebus uitrorũ in prima experimẽtatione:
& cũhoc quãdo
lux trãſit per punctũ, quod eſt in medio uitri ſecũdi:
tũc lux, quæ trãſit per cẽtra duorũ foraminũ in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index