Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (228) of 361 > >|
242228HYDRODYNAMICÆ
Solutio.
Fuerit vas ab initio omnino vacuum, & poſt tempus t ponatur denſitas
aëris interni = x;
ſic reperietur iiſdem fere veſtigiis inſiſtendo, quibus in tri-
geſimo quinto paragrapho uſi ſumus retentisque iisdem denominationibus
{dx/√(δ - x)} = {dt√AD/L} ſive t = 2n√s = {2L/√A} - {2L√(D - x)/√AD}.
Numerus igitur minutorum ſecundorum, quo totum vas impletur,
donec inter utrumque aërem æquilibrium ſit exprimitur per {L/√As}:
& eſt tem-
pus repletionis duplum illius quo repleretur ſi velocitate initiali conſtanter in-
flueretaër.
In caſu quo capacitas vaſis pedem cubicum continet & foramen lineam
quadratam æquat, fit repletio tempore propemodum triginta trium minutorum
ſecundorum, niſi contractione venæ aëreæ influentis repletio retardetur.
§. 39. Expoſuimus varias fluidorum elaſticorum ſive motorum ſive
quieſcentium proprietates:
Unum ſupereſt non omittendum, quo fluida ela-
ſtica differunt à non - elaſticis, hoc ſcilicet, quod fluido elaſtico vel quieſ-
centi vis viva inſita ſit, non quod inſtar aliorum corporum motorum ſe ad cer-
tam altitudinem elevare poſſit, neque enim motum localem in illo hic conſi-
deramus, ſed quod elatere ſuo talem aſcenſum in aliis corporibus gravibus ge-
nerare poſſit.
Licebit autem, quod ſpero, in ſequentibus uti vocabulo vis vi-
væ corpori elaſtico compreſſo inſitæ, quando nihil aliud eo intelligitur quam aſcen-
ſus potentialis, quem corpus elaſticum aliis corporibus communicare poteſt
priuſquam totam ſuam vim elaſticam perdiderit.
Meretur hic in anteceſſum notari, quod ſicut deſcenſus corporis dati
per datam altitudinem, utcunque fiat, eandem conſtanter vim vivam in cor-
pore producit, ita quoque elaſtrum ſive fluidum elaſticum poſtquam à dato
tenſionis ſeu condenſationis gradu ad datum alium gradum fuit reductum ut-
cunque, id ſemper eandem vim vivam in ſe recipiat rurſuſque contraria muta-
tione alii corpori communicare poſſit.
De hujuſmodi viribus vivis fluido elaſtico compreſſo inſitis earundem-
que menſuris paucis nunc agam:
dignum attentione argumentum eſt, quod
eo reducantur menſuræ virium prò machinis aëre, aut igne aut aliis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index