Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of figures

< >
< >
page |< < (156) of 434 > >|
243156CHRISTIANI HUGENII dulo longitudinis ſubſesquialteræ. Conſiderando nempe li-
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
neam ejusmodi, ac ſi eſſet rectangulum minimæ latitudinis.
Quod ſi figura triangulum fuerit, vertice ſurſum conver-
ſo, fit D H {3/4} diametri.
Si deorſum, {1/2} diametri.
Quod autem propoſitione 16 demonſtratum fuit, id ad hu-
jusmodi figuræ planæ motum ita pertinere ſciendum.
Nem-
pe, ſi aliam atque aliam poſitionem demus figuræ B C D,
invertendo eam circa axem B A C, ut vel horizonti paral-
lela jaceat, vel oblique inclinetur, manente eodem agitatio-
nis axe F E, etiam longitudo penduli iſochroni F K eadem
manebit.
Hoc enim ex propoſitione illa manifeſtum eſt.
Porro quando figura plana, circa axem ad planum figu-
22TAB. XXIII.
Fig. 1. & 2.
ræ erectum, agitatur;
quam vocavimus agitationem in latus;
velut ſi figura B C D moveatur circa axem, qui per pun-
ctum F intelligitur ad planum D B C erectus;
hic jam ha-
benda eſt ſumma quadratorum a diſtantiis particularum
omnium ab recta quæ per centrum gravitatis A intelligitur
axi oſcillationis parallela;
ſecundum ea quæ prop. 18. ex-
poſita fuere.
Hoc eſt ſumma quadratorum a diſtantiis ab ipſo
A centro gravitatis, quoniam figura plana eſt.
Sive etiam
ſummæ quadratorum a diſtantiis tam ab recta B A C quam
ab recta D A.
Conſtat enim quadratum rectæ O A, quam
pono eſſe diſtantiam unius cujusdam particulæ a centro A,
æquari quadratis diſtantiarum O N, O V, quibus eadem
particula abeſt a rectis B A C, D A .
Atqui ſumma 33Per 47.
lib. 1.
Elem.
dratorum a diſtantiis ab recta B A C æquatur rectangulo
D A H, ſi D H ſit ſubcentrica cunei ſuper figura abſciſſi
per tangentem D D, parallelam B A .
item ſumma 44Prop. 10.
huj.
dratorum a diſtantiis ab recta D A æquatur rectangulo B A L,
ſi B L ſit ſubcentrica cunei abſciſſi per tangentem B D pa-
rallelam A D.
Oportetque dari, præter figuræ centrum gra-
vitatis A, ſubcentricamque H D cunei prioris, etiam ſub-
centricam L B cunei poſterioris.
Ita enim nota erunt rectan-
gula D A H, B A L, quæ ſimul ſumpta faciunt hic ſpa-
tium applicandum, quod deinceps etiam rectangulum oſcil-
lationis vocabitur.
Quod nempe, applicatum ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index