Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis
page |< < (221) of 530 > >|
243221DE ARCHITEC. LIB. VI. ſpatium inclinatione ſigniferi circuli, & ſolis curſu, diſparibus qualitati-
bus naturaliter eſt collocata, ad eundem modum etiam ad regionum ra-
tiones cœliq́;
varietates, videntur ædificiorum debere dirigi collocatio-
nes.
Sub ſeptentrione ædificia teſtudinata, & maxime concluſa & non
patentia, ſed conuerſa ad calidas partes oportere fieri videntur.
Contra
autem ſub impetu ſolis, meridianis regionibus, quod premuntur à calore,
patentiora, conuerſaq́;
ad ſeptentrionem & aquilonem ſunt faciunda: ita
quod vltro natura lædit, arte erit emendandum.
Item reliquis regioni-
bus ad eundem modum temperari, quemadmodum cœlum eſt ad incli-
nationem mundi collocatum.
Hæc autem ex natura rerum ſunt ani-
maduertenda &
conſideranda, atq; etiam ex membris corporibusq́; gen-
tium obſeruanda.
Nanque ſol, quibus locis mediocriter profundit vapo-
res, in his conſeruat corpora temperata, quæq́;
proxime currendo defla-
grat, eripit exugendo temperaturam humoris.
Contra verò refrigeratis
regionibus, quòd a bſunt à meridie longe, non exhauritur à caloribus hu-
mor, ſed ex cœlo roſcidus aër in corpora fundens humorem, efficit am-
pliores corporaturas, vocisq́;
ſonitus grauiores. Ex eo quoque ſub ſepten-
trionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, candidis coloribus,
directo capillo &
rufo, oculis cæſiis, ſanguine multo: quoniam ab humo-
ris plenitate, cœliq́;
refrigerationibus ſunt conformati. Qui autem ſunt
proximi ad axem meridianum, ſubiectiq́;
ſolis curſui breuioribus corpo-
ribus, colore fuſco, criſpo capillo, oculis nigris, cruribus inualidis, ſanguine
exiguo, ſolis impetu perficiuntur.
Itaq; etiam propter ſanguinis exigui-
tatem timidiores ſunt ferro reſiſtere, ſed ardores ac febres ſufferunt ſine
timore, quod nutrita ſunt eorum membra cum feruore.
Itaque corpora
quæ naſcuntur ſub ſeptentrione, à febri timidiora &
imbecilla: ſanguinis
autem abundantia, ferro reſiſtunt ſine timore.
Non minusſonus vocis in
generibus gentium diſpares &
varias habet qualitates, ideo quod termi-
natio orientis &
occidentis circa terræ librationem, qua diuiditur pars ſu-
perior &
inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circui-
tionem, quàm etiam Mathematici horizonta dicunt.
Igitur quoniam id
habemus, certum animo ſuſtinentes, à labro, quod eſt in regione ſepten-
trionali, linea traiecta ad id quod eſt ſuper meridianum axem, ab eoq́;
al-
teram obliquam in altitudinem ad ſummum cardinem, qui eſt poſt ſtel-
las ſeptentrionum, ſine dubitatione animaduertemusex eo eſſe ſchema
trigoni mundo, vti organi, quàm ιαμβύκ{ην} Græci dicunt.
Itaque quod
eſt ſpatium proximum imocardini ab axis linea in meridianis finibus,
ſub eo loco quæ ſunt nationes, propter breuitatem altitudinis ad mun-
dum, ſonitum vocis faciunt tenuem &
acutiſsimum, vti in organo chor-
da, quæ eſt proxima angulo.
Secundum eam autem reliquæ ad mediam
Græciam remiſsiores efficiunt in nationibus ſonorum ſcanſiones.
Item

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index