Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (219) of 376 > >|
243219LIBER IX. CAPUT IV. (VII.) nationibus eſt concedendum: quod propria eſt corum genethliologiae ra-
tio, uti poſſint ante facta, et ſutura, ex ratiocinationibus aſtrorum explica-
re.
Eorum autem inventiones, quas ſcriptis reliquerunt, qua ſolertia,
quibusque acuminibus, et quam magni ſuerint, qui ab ipſa natione Chal-
daeorum proſluxerunt, oſtendunt.
Primusque Beroſus, in inſula et civi-
tate Coo conſedit, ibique aperuit diſciplinam.
Poſtea ſtudens Antipater,
itemque Achinapolus, qui etiam non e naſcentia, ſed ex conceptione
genethliologiae rationes explicatas reliquit.
De naturalibus autem rebus
Thales Mileſius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenopha-
nes Colophonius, Democritus Abderites, rationes quibus natura rerum gubernaretur, quemadmodum quosque eſſectus habeant excogitatas reli-
querunt.
Quorum inventa ſecuti, ſiderum ortus et occaſus tempeſtatum-
que ſigniſicatus Eudoxus, Euctemon, Callippus , Meto, Philippus, Hip- parchus, Aratus, ceterique ex aſtrologia parapegmatorum diſciplinas inve-
nerunt et eas poſteris explicatas reliquerunt.
Quorum ſcientiae ſunt ho-
minibus ſuſpiciendae, quod tanta cura fuerunt, ut etiam videantur divina
mente tempeſtatum ſigniſicatus poſt ſuturos, ante pronunciare:
quas ob res
haec eorum curis ſtudiisque ſunt concedenda.
CAPUT V. (VIII.)
De horologiorum rationibus et umbris gnomonum aequinoctiali tempore
Romae, et nonnullis aliis locis.
Nobis autem ab his ſeparandae ſunt horologiorum rationes, et explican-
dae menſtruae dierum brevitates, itemque depalationes.
Namque Sol
aequinoctiali tempore Ariete Libraque verſando, quas ex gnomone par-
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index