Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (509) of 568 > >|
245509GEOMET. VARIA. dicularibus ad F D E, unam ex Aſymptotis, & quæ ſunt in-
ter ſe in ratione A D ad D P, ſi Hyperbola A V ſit æquila-
tera &
quadratum ejus ad angulum Aſymptῶtωn ſit A D F H;
unde reciproce patet, quomodo queant & inveniri puncta hu-
jus curvæ poſitâ quadraturâ Hyperboles.
Habet illa adhuc alias notabiles affectiones, quales ſunt,
quod ſpatium infinitum, inter curvam, Aſymptoton, &
rectam
A D, ſit æquale {1/4} circuli cujus radius eſt A D:
quod ſoli-
dum infinitum, quod producit hoc ſpatium rotando cir-
ca Aſymptoton, ſit æquale {1/4} ſphæræ ejuſdem radii;
quod
ſuperficies ejus ſolidi infiniti, ſine baſi, ſit æqualis circulo, cujus
radius eſt diagonalis quadrati ex A D.
Non autem propter ea qua huc uſque propoſui de hac cur-
va hic egi, ſed quia ſimplici Machinâ deſcribi poteſt, quo
reducitur Hyperbola ad quadratum, quod mihi viſum eſt Geo-
metrarum conſideratione dignum.
Conſtructio Machinæ nititur in dictâ Tangentis proprieta-
te &
principio vel lege motus; ſcilicet, ſi in plano horizon-
tali detur punctum, quod ſuo pondere vel alio modo ali-
quantulum reſiſtit, junctum extremitati fili vel vectis inflexi-
lis, cujus altera extremitas movetur, punctum illud deſcri-
bet curvam, cujus Tangens ſemper erit filum vel vectis.
In
inſtrumento vel machinâ, de qua dixi, movenda eſt extremitas
D fili vel vectis D A juxta lineam rectam D N, &
cavendum ut
cuſpis in extremitate altera A hærens erecta maneat dum in-
terim premetur in planum horizontale, potius elaterio quam
pondere, quoniam ſic curva A K deſcribitur ſine errore ſen-
ſibili, licet planum non ſit exacte horizontale;
Et detegi-
tur, an habeat veram figuram reducendo extremitatem vectis
N per eandem rectam N D;
quoniam requiritur, ut cuſpis
regrediatur ex K in A, per eandem viam.
Si hæc deſcriptio, quæ per leges Mechanicæ eſt
acurata poſſet haberi pro Geometricâ, eodem modo ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index