Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
211
211 (197)
212
212 (198)
213
213 (199)
214
214 (200)
215
215 (201)
216
216 (202)
217
217 (203)
218
218 (204)
219
219 (205)
220
220 (206)
< >
page |< < (232) of 361 > >|
246232HYDRODYNAMICÆ pollices aëris ejuſdem cum aëre naturali elaſticitatis fuiſſe generatos; ergo pes
cubicus carbonum aërem dabit ad 360.
ped. cub. Sed ſi §. 41. quæratur vis vi-
va quæ generari poſſit à pede cubico aëris naturali 360.
vicibus denſioris, in-
venietur illam convenire cum pondere 3938000.
librarum ab altitudine unius
pedis delapſo:
atque ſi præterea aëris illius elaſticitas à calore carbonum in-
cenſorum quadruplo fieri major ponatur, conveniet iſta vis viva cum pondere
15752000.
lib. ab eadem altitudine delapſo. Difficile autem eſt machinam ad
hunc finem aptam excogitare.
Multæ præterea aliæ ſuntres naturales, quæ non-
ſolum aërem fovent compreſſum, ſed &
aërem circumfuſum calefaciendo eun-
dem magis elaſticum reddere valent:
tales ſunt calx viva cum aqua dulci miſta,
omniaque fermentantia, aquæ in vapores vi ignis redactæ incredibilis vis ineſt;
machina ad hoc eſt Londini ingenioſiſſima quæ hoc principio motus aquas toti
urbi erogat eamque deſcripſit Cl.
Weidlerus. Præſertim vero conſiderari mere-
tur ſtupendus, qui à pulvere pyrio expectari poſſit effectus:
Calculo enim quo-
rundam ſumtorum experimentorum ſubducto, quem infra adjiciam, edoctus
fui elaſticitatem pulveris pyrii accenſi plus decies millies ſuperare elaſticita-
tem aëris naturalis, imo omnibus bene perpenſis probabile fit, elaſticitatem ejus
eſſe incredibiliter majorem:
ponamus autem auræ pulveris pyrii accenſi ex-
panſæ elaſticitatem decreſcere in ſimili ratione cum denſitate:
hiſce poſitis in-
venietur vis viva pedi cubico pulveris pyrii inſita, ſi in §.
42. ponatur a = 10000;
x = 9999, p = 2240 &
ſumatur - p x + a p log. {a/a - x}, quæ quantitas ſic fit
æqualis 183913864.
Igitur machina datur in theoria, quæ ope unius pedis cu-
bici pulveris pyrii poſſit elevare 183913864 libras ad altitudinem unius pedis,
quem laborem vel centum homines robuſtiſſimi intra unius diei ſpatium perfi-
cere poſſe non crediderim, quâcunque machina utantur.
Probabile autem eſt,
ut dixi, effectum pulveris pyrii longe majorem eſſe;
certe autem non mi-
nor eſt, calculus enim innititur altitudini, ad quam globus ferreus ex tor-
mento bellico ejectus in vacuo aſcendere poſſit, in quo experimentorum ge-
nere maxima pulveris pyrii pars perit.
Iſta vero magis percipientur, ſi notetur eundem calculum (quem an-
tea fecimus pro effectu, qui ex aëre condenſato ſeſe reſtituente oritur, de-
monſtrando) procedere etiam pro aëre qui naturali circumfuſo non quidem
magis denſus ſed tamen ab aucto calore magis elaſticus fit:
ita v. gr. quoties
pes cubicus aëris ordinarii augmento caloris duplum elaterem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index