Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of contents

< >
< >
page |< < (228) of 430 > >|
246228GVL. PHIL. ANNOT.
CAP. QVINTVM.
ÆTERIS CONCLAVIBVS
c # Ideſt tricliniis de quibus lib.
6. cap. ſeptimo.
NANQVE PICTVRA, IMA-
GO FIT EIVS QVOD EST, SEV
POTEST ESSE.
Vulgo iactari ſolet Horatia-
num illud ex arte Poetica.
Pictoribus at poetis quidli-
bet audendi ſemper fuit æqua poteſtas.
At non ſine riſa
ſpectari poſſe initio eius libri ait pictorẽ qui humano ca-
piti velit iungere equinam ceruicem, &
varias inducere
formas.
Ea demum pingenda existimabat quæ à natu-
ra non abhorrerent.
Nec mihi obiicias antiquorum huiuſ-
modi opera etiam nũc oſtẽdi, &
, quod picturæ genus mox
reprehendit, Italis dictas groteſcas, non poſſunt veræ
dici picturæ, quæ ſunt à veritate alienæ, etiam ſi aucto-
res nactæ ſint egregios.
Sed de pictur a ſcribemus aliqua-
do &
colorum compoſitione proprio dicato ei rei libro,
quod nullus tentauit, &
pictoribus ipſis vſu magis quàm
ratione cognitũ.
Quod autem ad reliquorum colorum ra-
tionem attinet, (quandoquidem vitrariis, figulis, infecto-
ribus ſua est &
colorum ratio) id nos in Hyalurgia, pla-
stice, &
Baphice, libris trademus. ET SILA.
CEORVM MINIACEORVMQ VE
CVNEORVM INTER SE VARIAS
DISTRIBVTIONES.
Silaceos à Sile pro
purpureis hoc loco interpretor ex cap.
ii. & . 14. huius li-
bri.
Quan̈ fuiſſe ſillutei coloris facile ex cap. 7. ſumi
potest.
Cum enim dixiſſet Ochram Atticam non haberi
ſubiungit.
Ita antiqui egregia copia ſilis ad politionem
operum ſunt vſi, vt liberum ſit vtrum voles dicere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index