Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (222) of 376 > >|
246222M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA ſum, nec aliena pro meis praedicanda videntur. Itaque quae nobis tra-
dita ſunt, et a quibus ſint inventa, dicam.
CAPUT VI. (IX.)
De quorundam horologiorum ratione, et inventoribus.
Hemicyclium excavatum ex quadrato, ad enclimaque ſucciſum Beroſus
Chaldaeus dicitur inveniſſe.
Scaphen ſive hemiſphaerium, Ariſtarchus Samius: idem etiam diſcum in planitia. Arachnen, Eudoxus aſtrologus,
nonnulli dicunt Apollonium.
Plinthium ſive lacunar (quod etiam in Cir-
co Flaminio eſt poſitum) Scopinas Syracuſius.
Pros ta hiſtorumena, Parmenion. Pros pan clima, Theodoſius et Andrias . Patrocles, pele- cinon. Dionyſodorus , conum. Apollonius pharetram. Aliaque ge- nera et qui ſupra ſcripti ſunt, et alii plures inventa reliquerunt: uti go-
narchen , engonaton , antiboreum.
Item ex his generibus viatoria penſilia uti ſierent, plures ſcripta reliquerunt. Ex quorum libris ſi quis
velit ſubjectiones invenire, poterit, dummodo ſciat analemmatos deſcrip-
tiones.
Item ſunt ex aqua conquiſitae ab eisdem ſcriptoribus horologio-
rum rationes.
Primumque a Cteſibio Alexandrino, qui etiam ſpiritus na-
turales, pneumaticasque res invenit.
Sed uti fuerunt ea exquiſita, dig-
num ſtudioſis eſt agnoſcere.
Cteſibius enim fuerat Alexandriae natus pa-
123456

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index