Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia
page |< < (220) of 300 > >|
247220DE ECHO.
Quinta. Linea recta ſonora, ſeu vocalis eſt, ſecundum quam vox in directum propagatur.
Quod pręterea ſonus in aperto, ac libero quoquouerſus per lineas diſſundatur, hiſce rationibus palam fiet;
quarum prima fit ab experientia; nam multo melius ad omnes plagas ſonum audimus, cum inter nos, & ſo-
norum nihil directè interponitur, quod eius directæ ad nos productioni obſtet, quam cum quippiam interij-
citur.
Secunda, Echo ipſa idem manifeſtat, ipſa etenim nuſq; reſonat, niſi vbi vox per lineam rectam à ſo-
noro ad reflectens procurrit, vnde poſtea reſilit.
Tertia, ſicuti in lumine, & viſione in confeſſo eſt, rectas vn-
diq;
lineas dari oportere, quidni etiam in iono, & voce? Quarta, huius rei cauſa eſt, quod natura agit per li-
neas breuiſſimas, breuiſſimæ autem ſunt rectæ, ad quaſuis plagas extendantur.
Cæterum dixi (in loco aperto, aclibero) quod, vt vulgo notum eſt, ſonus, & vox vel tenuiſſima per tu-
bos, &
canales, etiam curuos, ceu per ſon@ ductus, optimè defertur, ac longius quam in aperto propagatur.
hac ratione in cænationibus concameratis, in quibus anguli caui parietum cont nuantur cauis angulis, qui
per fornicem diametraliter tranſcendunt ad oppoſitum angulum parietum, etiamſi quis ſubmiſſe loquatur
in vno parietum angulo, ore in angulum obuerſo, exauditur tamen ab altero.
in altero angulo oppoſito au-
ſcultante, nihil interim audientibus intermedijs.
id multis in locis licet experiri, ſed præcipuè celebr s eſt
Aula Sereniſs.
Ducis Mantuæ. cauſa eſt, quia vox per angulum veluti per canalem vnita, & clauſa, aſcendit
etiam per fornicis canalem, &
ad oppoſitum murorum angulum deſcendit vbi exauditur. quod ſi in fornice
ſint anguli non caui, ſed conuexi, &
prominentes, ſeu adſit planum laqueare, vox illuc offendens, non vnita
pergit, ſed latè diſpergitur.
Porro huluſmodi vocum propagationes, cum non fiant per reflexionem, inſti-
tutæ tractationi cenſendæ ſunt alienæ.
Sexta. Linea ſonora actiuitatis, actioniſuè, eſt ea ſecundum quam ſonus quam longiſſimè propagari po-
teſt.
dicitur etiam ſemidiameter ſphæræ actionis.
Septima. Reflectens eſt omne corpus, quod ſonum modulatum, aut articulatum reflectere poteſt ad ip-
ſum ſonorum, ad aliumuè, quod nos aliquando, &
murum, & parietem dicemus.
Octaua. Sonora linea directa, ſeu incldens eſt ea, ſecundum quam ſonus primus ã ſonoro manans rectà in
obiectum aliquod corpus incidit.
Nona. Linea vocalis reflexa eſt ea, ſecundum quam ſonus ad obiectum corpus colliſus reflectitur. Quæ
omnia vt probè percipiantur, prænotandum eſt, quatuor eſſe, quæ eadem ratione per lineas incidentes, &

reflexus explicari oporteat, lumen, &
viſionem; ſonum, & auditionem ſicuti enim perſpectiui in luminis
profuſione, &
reflexione conſiderant lineam radioſam, ſeu radium incidentem, & reflexum in viſione pari-
127[Figure 127] ter concipiunt lineam incidentem, &
reflexam. eadem ratione
par eſt in ſoni prolatione, &
reflexione lineas ſonoras, & voca-
les ſtatuere, quarum aliæ ſint incidentes, aliæ reflexæ.
Earum
autem productio melius figuræ huius exemplo percipietur.
in
qua ſonorum ſit vbi A.
corpus autem ſonum reflectens ſit paries
C B D.
dum igitur ſonus ab A. quaquauerſum diffunditur, in
oppoſitum parietem impingit.
in qua vocis diffuſione licebit
concipere innumeras lineas, quarum tres tantum hic depingun-
tur A B.
A C. A D. ſecundum quas vox parieti incidit, ideoq;
lineæ incidentiæ dicuntur, harum omnium vna A B. propriè eſt
parieti perpendicularis, ſeu normalis, quia ad angulos rectos ei
accidit.
reliquę omnes, quales ſunt A C. A D. eidem obliquè oc-
currunt.
licebit pariter innumeras lineas à pariete reflexas ima-
ginari, quæ totidẽ incidentibus reſpondeant:
harum hic tantum
tres depinguntur;
C F. reflexa ipſius A C. B A. reflexa ipſius
A B.
normalis; normales enim in ſe ipſas reciprocantur: D E.
tandem reflexa ipſius A D.
vbi notandum eſt, lineam reflexam obliquam ſemper reflecti in partem alteram,
ſeu directè oppoſitam ſuæ incidentis, ita vtambæ, &
incidens, & roflexa poſſint eſſe in eadem plana ſuperfi-
cie, quæ tranſiret per lineam normalem A B.
necnon per lineas incidentes A C. A D. faceretque in pariete
lineam G C B D H.
hæc de ſonoris lineis, nunc de angulis earundem.
Decima. Angulus incidentiæ lineæ obliquæ hic eſt quem facit linea obliquà incidens, cum linea in pa-
riete ducta à termino lineæ normalis per terminum lineæ obliquæ incidentis (qualis in præſenti figura eſt
linea B C G.
tranſit enim per B. & C. terminos linearum A B. A C. talis eſt etiam linea B D H. trannens
per terminos B D.
linearum A B. A D.) anguli igitur incidentiæ ſunt A C B. A D B. angulus incidentiæ
lineæ normalis eſt quem ipſa facit cum quauis linea in pariete ducta per ſuum terminum B.
qualis erit an-
gulus A B C.
& A B D.
Vndecima. Angulus reflexionis lineæ obliquæ is eſt, quem facit linea reflexa obliqua cum prædicta linea
in pariete:
tales ſunt anguli F C G. E D H. angulus reflexionis lineę normalis is eſt quem ipſa facit cum prę-
dicta linea, quales ſunt anguli C B A.
B D A. notandum eſt angulum hunc reflexionis ſemper vergere ad
partem directè auerſam angulo incidentiæ, quoniam fit a linea reflexa, quæ vti ſupra notatnm eſt, illuc pa-
riter tendit.
porrò ex prænotatis facile eſt varias Echus diuiſiones; acſpecies definire; nam,
Duodecima, alia eſt normalis, & reciproca, quæ ſcilieet reflectitur per eandem lineam: alia vero obliqua,
quæ obliquè per diuerſam lineam a primaria reflectitur, quaſi &
ad alium auditorem, quam ad ſonorum. hęc
autem aut fit per vnam tantum reflexionem, aut per plures.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index