Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
221
221 (209)
222
222 (210)
223
223 (211)
224
224 (212)
225
225 (213)
226
226 (214)
227
227 (215)
228
228 (216)
229
229 (217)
230
230 (218)
< >
page |< < (236) of 672 > >|
248236Diſſertatio Octaua. Ventum. In fumo nata animalia bipedia, vnde homines origi-
nem
ducere, cenſent;
in tenebris ſerpentia; in igne quadrupedia;
in aquis natatilia; in vento volatilia. His quinque elementis ma-
lis
debellandis, alia quinque elementa de regno &
ſubſtantia Dei
miſſa
eſſe, &
inilla pagnâ fuiſſe permiſta Fumo Aëra, Tenebris
Lucem
, Igni malo Ignem bonum, Aquæ malæ Aquam bonam,
Vento
malo Ventum bonum.
Etinferiùs. Adam & Euam ex pa-
rentibus
principibus fumi aſſerunt natos, cum pater eorum, no-
mine
Saclas, Sociorum fætus omnium deuorâßet, &
quicquid in-
de
commixtum Diuinæ ſubstantiæ ceperat, cum vxore concumbens
in
carne prolis tanquam tenaciſſimo vinculo colligâſſet.
Quibus
vtique
dici potuit, quod idem S.
Doctor lib. 2. contra Fauſtum
cap
.
3. ait, An in fumo veſtra mendacia, tanquam fumus ipſe,
euaneſcunt
, atque deficiunt?
Immò illis congruiſſet exitus Vetro-
nij
Turini, quem conuictum, quod accepiſſet pecuniam, quaſi
cuiuſdam
cauſam Imperatori commendâſſet, cum tamen nihil di-
xiſſet
(vt ſcriptum reliquit Lampridius in Vita Alexandri Seueri)
ipſe
Alexander in foro tranſitorio ad ſtipitem ligari præcepit, &

fumo
appoſito, quemex ſtipulis atque humidis lignis fieri iuſſerat,
necauit
, præcone dicente, Fumo punitur, qui vendidit fumum.

Aut
potius quia Auſi, quod liceat tunicâ punire Moleſtâ, vt lo-
quitur
Iuuenalis Satyr.
8. , induendi fuiſſent, quippe hæreſeos rei,
tunicâ
alimentis ignium illitâ &
intextâ, quam propterea Mole-
ſtam
dixere Antiqui;
non enim fumo, ſed flammâ digna erat
tanta
impietas.
Verùm non æquè acres ſunt omnes flammæ, tum
quia
inæqualis eſt Sulphuris copia, neque eadem cuiuſuis ſulphu-
ris
natura, tum quia non æquè ſinceræ ſunt flammæ:
Nam ſicar-
bonum
flamma cum flammâ lignorum comparetur, hæc, cœteris
paribus
, eſt languidior, plus etenim habet fumi admiſtum;
&
quemadmodum
vinum aquâ dilutum imbecillius eſt mero, itaigni-
culi
fumo permiſti, quaſi diſtracti &
diſſipati, minus habent vi-
rium
:
contra verò flamma ex congeſtis prunis vel ſponte exiliens,
vel
follium flatu excitata, multo acrior eſt, quam ſcilicet non infi-
cit
aqueus humor ſuperuacaneus, quo redundant ligna, etiamſiari-
davideantur
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index