Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544
page |< < (7) of 430 > >|
257IN LIB. I. demoliri et reficere. Atqui iſta omnia ſunt ex iuris ſcien
tia petenda, vt nihil ſit mirum ſi Vitruuius diſciplinis
omnibus tinctum velit Architectum.
Porrò de ſeruitu-
tum omni genere, conſulendus liber Pandectarum octa-
uus.
LOCATORIET CONDVCTO-
RI.
Qui dat domum ædificandam, is dicitur locator,
qui recipit conductor vocatur.
Idem & redemptor ab
Alpheno &
Iaboleno Iuriſconſultis dicitur Pandecta-
rum.
lib. xix. locati & conduct. Nam Architecti est
ædificiũ inſtituere &
arbitrari. AD SVMMVM
TEMPLVM ARCHITECTVRÆ.
Templum pro culmine dixit et fastigio, quoniam templa
in tectis ſupra canterios ponuntur, vt lib.
iiii. cap. 2.
RATIONIS PLASTICÆ NON
IGNARVS.
Cœnationum enim lacunaria, & ca-
mer arum imum cœlum aliquando paulò ornatius erit di-
stinguendum cœlandum ue.
Sigilla etiam imagunculæ
relictis in parietibus ædiculis (Italia nichios appellat cre
do quod imbricatis conchis ſoleat earum ſuperior pars
ornari, conchas enim ethrures nichios nominant) collo-
candæ aut fastigiorum acroteriis.
Id fiet non niſi plaſti-
ces beneficio, cuius fuit fingere ex argilla ſimilitudines,
egypſo reddere hominum imaginem, rubrica item &
cre-
ta, vt ex cap.
xii. lib. xxxv. Plinii didicimus. Nostræ
ætatis artifices quod hmói in antiquorũ ruinis reperiunt,
Stucchum appellant, illos imitati, marmoreas nonnulli
aſſulas pilis ferreis contuſas cribris excernunt, ſubtiliſ-
ſima ſcobe, admixta puriſſima calce, in lacu macera-
ta vtuntur, effingunt quodlibet.
Longè politius fuerit
illuſtrius, ſi pro marmore, ſilice fluuiatili candido &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index