Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
21 1
22 2
23 3
24 4
25 5
26 6
27 7
28 8
29 9
30 10
31 11
32 12
33 13
34 14
35 15
36 16
37 17
38 18
39 19
40 20
41 21
42 22
43 23
44 24
45 25
46 26
47 27
48 28
49 29
50 30
< >
page |< < (5) of 530 > >|
255DE ARCHITEC. LIB. I. facere, quàm qui ſingulas res ſuis induſtrijs & exercitationibus ad ſum-
mam
claritatem perduxerunt.
Id autem re non expediture. Non enim de-
bet
nec poteſt eſſe Architectus Grammaticus, vti fuit Ariſtarchus, ſed
non
agrammatos:
nec Muſicus, vt Ariſtoxenus, ſed non amuſos: nec pictor
vt
Apelles, ſed graphidos non imperitus:
nec plaſtes quemadmodum
Myron
ſeu Polycletus, ſed rationis plaſticæ non ignarus:
nec denuo me-
dicus
vt Hippocrates, ſed non aniatrologetos:
nec in cæteris doctrinis ſin-
gulariter
excellens, ſed in his non imperitus.
Non enim in tantis rerum
varietatibus
, elegantias ſingulares quiſquam conſequi poteſt, quod earum
ratiocinationes
cognoſcere &
percipere, vix cadit in poteſtatem. Nec ta-
men
non tantum Architecti non poſſunt in omnibus rebus habere ſum-
mum
effectum, ſed etiam ipſi, qui priuatim proprietates tenent artium,
non
efficiunt, vt habeant omnes ſummum laudis principatum.
Ergo ſi in
ſingulis
doctrinis ſinguli artifices, neque omnes, ſed pauci, æuo perpetuo
nobilitatem
vix ſunt conſecuti:
quemadmodum poteſt Architectus, qui
pluribus
artibus debet eſſe peritus, non idipſum mirum &
magnum fa-
cere
, ne quid ex his indigeat:
ſed etiam vt omnes artifices ſuperet, qui ſin-
gulis
doctrinis aſsiduitatem cum induſtria ſumma præſtiterunt?
Igitur
in
hac re Pythius erraſſe videtur, quòd non animaduerterit ex duabus
rebus
ſingulas artes eſſe compoſitas, ex opere, &
eius ratiocinatione. Ex
his
autem vnum proprium eſſe eorum, qui ſingulis rebus ſunt exercitati,
id
eſt operis effectus:
alterum commune cum omnibus doctis, id eſt ra-
tiocinatio
:
vti Medicis & Muſicis & de venarum rithmo, & de pedum
motu
.
At ſi vulnus mederi, aut ægrum eripere de periculo oportuerit,
non
accedet Muſicus, ſed id opus proprium erit Medici.
Item in organo,
non
Medicus, ſed Muſicus modulabitur, vt aures ſuam cantionibus reci-
piant
iucunditatem.
Similiter, cum Aſtrologis & Muſicis eſt diſputatio
communis
de ſympathia ſtellarum &
ſymphoniarum, in quadratis & tri-
gonis
, diateſſaron &
diapente, cum Geometris de viſu, qui Græcè λ\’σγ{ος}
ὀπΤικὸς
appellatur, cæterisq́;
omnibus doctrinis, multæ res, vel omnes
communes
ſunt duntaxat ad diſputandum.
Operum verò ingreſſus, qui
manu
ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipſorum ſunt, qui
proprie
vna arte ad faciendum ſunt inſtituti.
Ergo ſatis abunde is vide-
tur
feciſſe, qui ex ſingulis doctrinis partes &
rationes earum mediocriter
habet
notas, easq́;
quæ neceſſariæ ſunt ad Architecturam, vti ſi quid de his
rebus
&
artibus judicare & probare opus fuerit, ne deſtituatur, vel defi-
ciat
.
Quibus verò natura tantum tribuit ſolertiæ, acuminis, memoriæ, vt
poſsint
Geometriam, Aſtrologiam, Muſicen, cæterasq́;
diſciplinas peni-
tus
habere notas, prætereunt officia Architectorum, &
efficiuntur Ma-
thematici
.
Itaque faciliter contra eas diſciplinas diſputare poſſunt, quod
pluribus
telis diſciplinarum ſunt armati.
Hi autem inueniuntur raro,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index